Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM IV* De novicio in Hemmenrode converso, de quo sanctus David dixit: Non est omnibus datum.

Venit illuc73 quidam adolescentulus multum devote et humiliter petens ingressum; susceptus autem, sine querela conversatus est74. Hunc vero venerabilis sacerdos David, de cuius sanctitate mira dicuntur, specialiter amabat, et ad propositum religionis verbis suis mellifluis frequentius animabat75. Cui iuvenis idem sequentias et quaeque dulcia cantica76 de Domina nostra versa vice recitavit, quibus sanctam illius devotionem77 saepius excitavit. Eodem anno flante aquilone, a quo panditur omne malum78, coepit idem novicius fluctuare, et quia periculose tentaretur, sancto viro indicare. A quo multis sermonibus confortatus, cum tentatio non cessaret, tandem de perseverantia desperans79 ait: Ecce iam80 recedo, diutius quod patior81 sustinere non valeo. Et sanctus: Exspecta me, inquit82, donec vadam ad ecclesiam et orem. Et promisit. Festinante viro Dei ad oratorium, ille concito cursu rediit ad saeculum, timens eius sanctis orationibus83 retineri. Reversus venerabilis sacerdos ab oratione, cum non invenisset quem reliquerat in probatione84, gemens ait: Non est omnibus datum, scilicet ut perseverent in ordine.
NOVICIUS: Stupenda sunt, quae audio. Prior, de quo supra dictum est, Claraevallis, in sua et a sua perversitate85 convertitur; adolescens iste in sua conversione pervertitur. Quid tibi de his sentiendum videatur, edicito.
MONACHUS: Dico, sicut dixit sanctus: Non est omnibus datum. In illo manifesta Dei misericordia praedicatur; in isto occultum Dei iudicium formidetur. Miserebor, ait, cui miserebor; et misericordiam praestabo cui miserebor: non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei86 .
NOVICIUS: Procede ergo, quia expediri volo, quo instinctu, quibusve occasionibus homines saeculares convertantur ad ordinem.

Notes:
  • 73 C illic.
  • 74 BC add in probatione.
  • 75 verba et ad propositum - animabat om CD.
  • 76 cantica om C.
  • 77 C devotionem eius,
  • 78 Jerem. 1, 14; vide et infra VII, 33.
  • 79 BCP desperatus.
  • 80 C add ad saeculum.
  • 81 quod patior om BC.
  • 82 me, inquit om C.
  • 83 C precibus.
  • 84 BC in probatione quem reliquerat.
  • 85 DP perversione.
  • 86 Rom. 9, 15.
Indexed exemplum: TE017829
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para