Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XL De mirabili conversioen beatae Hildegundis virginis, quae se virum simulaverat.

In civitate Nussia, quae quinque milliaribus509 distat a Colonia civitate magna, civis quidam habitavit, filiam habens formosam ac dilectam, nomine Hildegundem510. Quam uxore defuncta, cum adhuc esset in aetate tenera, orationis gratia secum Jerosolymam duxit. In reditu vero infirmatus pater511, apud Tyrum diem clausit extremum. Moriens autem filiam et omnia quae habuit ministri sui fidei commendavit. Sed fidem non servans servus domino, neque misericordiam exhibens defuncto, cum esset impius et avarus, puella nocte in domo relicta, clam navigavit, multis illam miseriis exponens. Quae mane surgens cum512 intellexisset, tutorem513 infidum cum patris sui substantia navigasse, vehementer doluit, et quid ageret vel quo se verteret, penitus ignoravit. Non intelligens idioma terrae, fame coepit tabescere; mendicando tamen scholas in eadem civitate anno uno514 frequentavit. Post haec peregrinis de Alemannia adventantibus calamitatem suam exposuit, et ut sui misererentur, lacrimabiliter exoravit. Ex quibus unus ceteris ditior, vir honus et nobilis, consolans desolatam, assumensque in navim suam515 derelictam, datis necessariis, ad patriam reduxit peregrinam. Eodem tempore cum orta fuisset controversia in Ecclesia Treverensi inter duos electos, Wolmarum scilicet eiusdem Ecclesiae Archidiaconum, et Rudolphum maiorem Praepositum, dominus Papa Lucius priori favebat; partem alterius Frederieus Imperator defensabat. Et quia nulli erat tutum, apices ad Apostolicum, qui tunc temporis apud Veronam morabatur, deferre, propter insidias Imperatoris, Ecclesia Coloniensis cum uni partium faveret, et ob hoc literas ad iam dictum Papam destinaret, baiulus earundem vitae suae timens, praefatam puellam propter tonsuram et habitum adolescentem aestimans, prece simul et pretio, eo quod miner suspicionis nota foret516 in pedite quam in equite, clausas in baculo literas, ut portaret obtinuit. Quae cum iuxta Augustam devenisset517, furem offendit. Rogata ab eo, ut socius eius esset itineris, nihil mali suspicans, libens annuit. Cumque paululum processissent, et fur quasi sonum persequentium excepisset, onus cum furto penes puellam reposuit, ipse vero ad secessum se ire simulans, inter frutecta se abscondit. Quid morer? Illa a persequentibus comprehenditur, cum sacco ad iudicium trahitur, et per sententiam laqueo adiudicatur. Quae cum ob furti praesentiam nullam sibi prodesse cerneret allegationem, nullam excusationem, sacerdotem petivit, et obtinuit. Cui excessus suos confitens, satis simpliciter exposuit per ordinem viae suae causam, fuis etiam518 nequitiam. Et ut sacerdoti verborum519 fidem astrueret, arundinem, literas pontificales continentem, ostendit; et adiecit: Si fuerit fur quaesitus, ocius invenietur. Mox ad consilium sacerdotis nemus retibus et canibus ambitur, fur quaesitus comprehenditur, ad iudicium uterque trahitur. Cumque520 miser ille ad criminis confessionem cruciatibus compelleretur521, ait: Iniuste compellor confiteri quod non feci; iste cum furto deprehensus secundum ius civile damnandus est. Econtra cum puella diceret, sibi onus dolose fuisse commissum, et restituere vellet depositum; respondit ille: Onus istud meum esse nego; vox unius testimonium est nullius. Ad haec virgo obmutuit. Tunc accedens sacerdos522 pro ipsa allegavit, et quod esset innocens doloque hominis circumventa, satis affirmavit. Et si minus, inquit, verbis meis creditur, examine ferri candentis, quis reus sit, quis innocens, facile comprobabitur. Quod cum omnibus placuisset, manus furis adusta523 est, puellae vero manus illaesa apparuit. Tunc fure celerius suspenso, confessor et liberator virginis gaudens illam in domum suam recepit. Et ecce, diabolo instigante, qui saluti virginis invidit, cognatio furis, de tam turpi morte eius furens, innocuam et Dei iudicio liberatam de domo sacerdotis extraxit, reoque deposito, loco illius524 illam suspendit. Mox angelus Domini affuit, qui et .virginem ne laquei sentiret angustias, sustentavit; et mirifico vultus sui odore refecit. Et cum nihil sentiret doloris, imo maximis se putaret interesse deliciis, in ipsa nocte tam suavem audivit melodiam, symphoniam tam diversam, tam525 iocundam, ut nulIus chorus, sive corporalis, sive instrumentales, tantae dulcedini posset comparari. Sciscitante ea, quid hoc esset ; respondit angelus: Anima sororis tuae Agnetis cum hoc concentu angelico in coelum defertur, et tu post biennium feliciter sequeris. Sic beata illa per biduum pendente526, pastores in vicino pascentes, misericordia moti condixerunt, ut corpus deponerent, atque sepulturae commendarent. Inciso vero laqueo, non, ut consuetudo est cadaverum, cum pondere cecidit, sed paulatim, angelo sustentante, ad terram dimissa527 stetit. Quo viso territi pastores fugerunt. Dixitque ei angelus Domini: Ecce libera es, vade quo libet. Respondit illa: Domine mi528, Veronam ire proposui. Statimque in momento translata est iuxta Veronam529. Et ait angelus: Verona hinc distat tribus milliaribus. Inter Augustam vero530 et Veronam septem dietae numerantur.
NOVICIUS: Videntur mihi in hac puella antiqua iustorum miracula renovata, videlicet sancti Benedicti Abbatis et Abacuc Prophetae: ex quibus prior cum absens esset, vidit germanae suae Scholasticae animam in specie columbae coeli secreta penetrare531; alter vero, Propheta scilicet, de Judaea in momento in Babylonem532 translatus est.
MONACHUS: Verum dicis, nec minus miror, quod audire meruit animam sororis533 cum concentu angelico tanto locorum spatio interposito deferri in coelum, quam quod beatus Severinus Coloniae positus, animam sancti Martini cum consimili534 concentu ascendere cognovit ad Dominum535. Adhuc alia duo magnae gloriae beneficia sunt ei exhibita, scilicet quod angelo sustentante, eculei dolores non sensit, et quod finem suum tam longe536 ante praescivit. Prospere vero apud Veronam negotio537 peracto, cum rediens Dioecesim intrasset538 Wormaciensem, non ingrata divinae misericordiae, prece et ope cuiusdam venerabilis inclusae obtinuit, ut a domino Theobaldo Abbate Sconaviae in novicium susciperetur. Est autem Sconavia locus amoenissimus, nomen trahens a re. Putans eam idem Abbas539 esse adolescentulum, post tergum suum in eodem equo sedere iussit. Quae cum loqueretur voce feminea et gracili, dixit ei Abbas: Frater Joseph, nondum mutasti vocem tuam? Respondit illa: Domine, nunquam illam mutabo540. Adolescentem se simulans, nomen sancti Joseph sibi imposuerat, ut eum quem validas tentationes vicisse noverat, contra duplicem hostem pugnatura, carnem scilicet et diabolum, memoriae suae arctius imprimeret, et per auxilium plenius sentiret. Et videtur in ea illud Salomonis impletum: Mulierem fortem quis inveniet541? Non est inventum simile in ordine nostro, et ideo sine exemplo. Mulierem, inquit, ex omnibus non inveni542. Ingressa probationem543, manum suam misit ad fortia544. Inter viros dormivit, cum viris comedit et bibit, viris545 ad disciplinas dorsum suum nudavit. Et cum esset invencula multae gravitatis, tamen ne sexus eius notaretur, quandoque suis sociis in probatione signa aliqua ostendit levitatis; nam absente magistro, monachum, qui haec nobis retulit, Hermannum nomine, tunc puerum quatuordecim annorum, ad scyphum suum ducens, ait: Consideremus in hoc vitro546, quis nostrum sit formosior. Et cum relucentes in eo facies attenderet, iterum aiebat: Hermanne, quomodo placet tibi facies mea? Respondit ille: Videtur mihi mentum tuum dispositum sicut mentum mulieris. Tunc illa quasi indignando recessit. Postea pro neglecto547 silentio ambo vapulabant.
NOVICIUS: Mirer, si aliquas in ordine habuerit tentationes548.
MONACHUS : De eius tentationibus nihil audivi; sed quod aliis fuerit causa tentationis, satis intellexi. Cum appropinquaret tempos resolutionis eius549, coepit infirmari. Et cum prae nimia debilitate ad lectum suum portaretur550, monachus quidam eam intuens, iuxta551 se stantibus clara voce dicebat: Homo iste vel femina est vel diabolus, quia552 nunquam ilium respicere potui sine tentatione. Et satis probatur ex hoc ioco553, quod fortis sit vis naturae. Vocansque Priorem, cum ei peccata quaedam levia confiteretur, et ille interrogaret, si unquam554 aliquam cognovisset mulierem, respondit illa: Nunquam, domine, reus555 fui alicuius mulieris, sive viri556; hoc adiiciens propter sexum. Deinde recitavit ei557 per ordinem eo modo quo praedictum est, universa quae circa se acta sunt, tacito sexu. Priore stupente, ac dicente: Frater, quae loqueris fidem excedere videntur, et quo argumente probare potero illa esse vera? respondit puella: Hodie biennium effluxit, ex quo angelus Domini pendenti mihi diem resolutionis meae praedixit; scio cui credidi, fidem servavi, cursum consummavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae558. Si ea feria, qua praedixi, ante obitum meum non deposuero officium linguae, vix spatio unius missae legendae; non mihi credatis. Et adiecit: Cum defunctus559 fuero, apparebit in me unde stupeatis, et divinae virtuti gratias merito referatis. His dictis, quarta feria hebdomadae paschalis, duodecimo Kalendas Maii, anno Domini millesimo centesimo octogesimo octavo, sole tendente ad occasum, sancta illa anima de corpore virgineo egressa, migravit ad Dominum. Percussa tabula, cum tam Abbas quam ceteri fratres560 ad eius exsequias convolassent, et corpore exportato561 ad lavandum detectum fuisset, sexus femineus apparuit. Tunc omnibus in stuporem versis miraculi novitate, nunciatum est sacerdoti commendationes legenti. Qui cognito sexu, textum mutavit, et pro monacho monacham et pro fratre sororem nominavit. Postea cum brevia pro ea scribenda essent, et nomen eius ignorarent, sub tali forma scripta sunt: Duodecimo Kalendas Maii obiit ancilla Christi in Sconavia. Elapsis aliquot diebus, cum fratres nomen illius beatae scire disederarent, miserunt in vicinam562 Coloniae, unde se oriundam dixerat, et cum studiose circumquaque de eius cognatione investigarent, nutu divino inventa est quaedam anus, quae se eius563 cognatam fuisse564 diceret, asserens eam Hildegundem565 vocatam. Cum ante hos annos consecraretur novum566 oratorium in Sconavia, ex diversis provinciis ad dedicationem populi continentes, et praedictas beatae Hildegundis virtutes audientes, tumulum eius frequentaverunt, matronae maxime, sanctis eius orationibus se commendantes, Deumque super tantis mirabilibus glorificantes. Et nos fratres cum illis gratias referamus Salvatori nostro, qui haec567 fieri voluit nostris temporibus in ordine nostro, ad gloriam suam et aedificationem nostram, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


Omnis homo miretur, homo quid fecerit iste568,
Haec, cuius tossa cineres inclusit et ossa.
Vivens mas paret, moriens sed femina claret.
Vila fefellit, morsque refellit rem simulatam.
Hildegunt dicta, vitae est in codice scripta.
Maii bis senis est haec defuncta Kalendis.


NOVICIUS: De hac puella videtur intelligendum illud Salomonis: Mulierem fortem quis inveniet569?
MONACHUS: Tanta est fortitudo mentis in quibusdam feminis, ut merito laudetur570.

Notes:
  • 509 BD milliariis, hic et infra p. 50.
  • 510 CD Hildegundam.
  • 511 pater om BD.
  • 512 C cum mane surgens.
  • 513 C add suum.
  • 514 BC uno anno.
  • 515 C in navi sua.
  • 516 foret om C.
  • 517 BC venisset; mox PC furem obviam habuit.
  • 518 DP et furis.
  • 519 verborum om C.
  • 520 que add BC.
  • 521 C compelleretur cruciatibus.
  • 522 C sacerdos accedens.
  • 523 DP exusta.
  • 524 DP eius.
  • 525 C tamque.
  • 526 C pendens.
  • 527 CD dimissa.
  • 528 Domine mi om C.
  • 529 P translata est in Veronam, D translata est Veronam, C posita est iuxta Veronam. Forsitan scripsit auctor: transposita est, ut infra VI, 10: transpositus est iuxta castrum.
  • 530 vero om C.
  • 531 Gregor. Dialog. II, 34.
  • 532 BD Babyloniam. Dan. 14, 35.
  • 533 C add suae.
  • 534 CDP simili.
  • 535 Sever. Epist. ad Bassulam de transitu S. Martini.
  • 536 C diu, omisso ante.
  • 537 BC add suo.
  • 538 P intrasset Dioecesim.
  • 539 C Abbas idem.
  • 540 C mutabo illam.
  • 541 Proverb. 31, 10.
  • 542 Eccles. 7, 29.
  • 543 B ad probationem, C in probationem.
  • 544 Proverb. 31, 19.
  • 545 C cum viris, et mox disciplinam.
  • 546 BDP vino; conf. IX, 3; paula post C formosior sit.
  • 547 C postea autem pro fracto.
  • 548 conf. III, 33. VII, 37.
  • 549 C eius resolutionis tempus.
  • 550 C deportaretur.
  • 551 C coram.
  • 552 quia add C.
  • 553 libri loco.
  • 554 BC nunquam.
  • 555 BCD rea.
  • 556 C viri sive mulieris.
  • 557 C ei recitavit.
  • 558 Tim. II, 4, 7. 8.
  • 559 BCD defuncta.
  • 560 fratres om C.
  • 561 C portato.
  • 562 P viciniam. Conf. VII, 58. VIII, 47.
  • 563 C illius.
  • 564 fuisse om C.
  • 565 CD Hildegundam.
  • 566 novum om C.
  • 567 C hoc.
  • 568 C ista.
  • 569 Proverb. 31, 10. Verba De hac – inveniet? Monachus absunt a codice D.
  • 570 P laudentur.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para