Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XLII De conversione Methildis magistrae in Fusinnich.

Domina Methildis magistra hodie in Fusinnich, cum haberet parentes ditissimos, et ad saeculi nuptias nutriretur, adhue in aetate tenera constituta, se solo Christo velle desponsari, monialisque575 fieri quotidie protestata est. Cumque blanditiis sive minis non posset averti, die quadam vestibus purpureis contra voluntatem576 induta, matri respondit: Etiamsi feceritis me auream, non poteritis mutare propositum meum. Tandem taedio affecti parentes eius, cum eam locare vellent in praedicto monasterio sanctae Walburgis, nec esse posset, eo quod completus fuisset statutus numerus sororum, in Fusinnich con-versa est, ubi adeo profecit, ut non multo post, licet adhuc adolescentula, magistra efficeretur. Quam post annos paucos Aleidis soror eius carnalis, marito viduata, et ipsa adhuc adolescentula, secuta, in eodem coenobio577 facta est Priorissa. Quarum exemplo quaedam earum cognata timore parentum de Dioecesi Traiectensi, in habitu virili egressa, apud sanctum Thomam, quae est domus ordinis nostri, et578 in Episcopatu Treverensi posita, se convertit. Hanc cum soror imitari vellet, a parentibus capta est et viro tradita. Spero autem quod Deus tam ferventem conversionis voluntatem non relinquat irremuneratam.

Notes:
  • 575 R monialemque.
  • 576 C add suam.
  • 577 P loco.
  • 578 et om P.
Indexed exemplum: TE017879
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para