Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM XLIII De conversion Helswindis Abbatissae de Porceto.

Laudabilem, imo satis mirabilem, dominae Helswindis Abbatissae de Porceto conversionem tibi replicabo. Haec cum esset et adhuc sit Arnoldi sculteti579 Aquensis, viri potentis divitisque, filia, sic ab incunte aetate fervebat zelo con-versions, ut matri frequenter diceret: Mater, fac me monialem. Solita enim erat cum matre ascendere Montem sancti Salvatoris, in quo tunc manebat conventus sororum580 de Forceto. Die quadam per fenestram coquinae latenter intrans, dormitorium ascendit, et puellae cuiusdam cucullam induens, cum ceteris chorum intravit. Quod cum matri abire volenti per Abbatissam innotuisset, illa putans iocum esse, respondit: Vocate puerum, oportet nos ire. Venit illa intrinsecus ad fenestram, dicens: Monialis sum, non ibo tecum. Mater vero timens maritum, respondit: Modo tantum venias mecum, et ego patrem tuum rogabo, ut te faciat monialem. Sicque exivit. Matre vero tacente, contigit ut iterum montem ascenderet, filia dormiente. Quae cum surrexisset, matre in ecclesia quaesita, et non inventa, in monte eam esse suspicans, secuta est sols, et per581 praedictam fenestram ingressa, rursum habitum induit, matrique roganti ut exiret, respondit: Amodo me non decipies; verba sibi promissa replicans. Matre vero582 cum multo timore recedente, pater cum fratribus furibundus ascendit, fores effregit, filiam vociferantem eduxit, cognatis, qui eam averterent, commisit. Quibus illa, nondum, ut puto583, novem annorum, tam sapienter respondit, ut mirarentur. Quid plura? Episcopo Leodiensi patrem et eos a quibus educta fuerat excommunicante, loco restituta est, et post annos paucos ibidem in Abbatissam electa. Haec de conversione dicta sint584. Multa huiusmodi Christus in suis operatur electis, ad gloriam sui nominis585, cui cum Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.

Notes:
  • 579 sculteti om C; mox D filia, Aquensis viri potentis divitisque civis, sic.
  • 580 sororum om C.
  • 581 per om C.
  • 582 vero om C.
  • 583 ut puto om C.
  • 584 C sufficiant pro sint.
  • 585 nominis om C.
Indexed exemplum: TE017880
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para