Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM V Quibus occasionibus homines convertantur.


MONACHUS: Multae sunt causae couversionis: quidam converti videntur sola vocatione sive inspiratione Dei, alii solo instinctu spiritus maligni, nonnulli quadam levitate animi, plurimi etiam87 per ministerium aliorum convertuntur88, videlicet verbo exhortationis, virtute orationis, exemplo religionis. Sunt et innumeri, quos trahit ad ordinem multiplex necessitas, id est, infirmitas, paupertas, captivitas, erubescentia alicuius culpae, periculum vitae, timor vel experimentum poenae gehennalis, desiderium patriae coelestis. Talibus congruit89 illud Evangelicum: Compelle intrare90.
NOVICIUS: Licet haec videantur probabilia, minus tamen sufficient, nisi annexa fuerint exempla.
MONACHUS: Quod quidam convertantur sola Dei vocatione, ex hoc quod nunc subiungam poteris exemplo dignoscere.

Notes:
  • 87 C autem, et mox ministeria.
  • 88 P convertuntur aliorum.
  • 89 C convenit.
  • 90 Luc. 14, 23.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para