Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM VII De Gevardo Abbate, quem dominus Everhardus plebanus sancti Jacobi in Colonia ante conversionem in cuculla vidit.

In ecclesia sanctae Marias ad Gradus in Colonia erat quidam canonicus nomine Gevardus, aetate adhuc floridus et mundi vanitatibus satis deditus. In quadam sollemnitate cum statio esset ad eandem ecclesiam secundum consuetudinem, affuit et dominus Everhardus sancti Jacobi plebanus, vir iustus atque religiosus, et propter suam sanctitatem omni civitati reverendus. Qui cum venisset ante ostium chori et introspexisset, contemplatus est eundem Gevardum in tonsura et habitu monachi137 Cisterciensis inter concanonicos suos stantem; et miratus valde dicebat intra se: O quando138 factus est Gevardus monachus? Et cum intellexisset139 visionem fuisse, hoc de illo in corde suo iudicavit, quod postea rei eventus probavit. Et quia consilium divinae dispositionis mutari non potest, omnimodis in illo impleri necesse fuit140, quod de illo141 Deus praeostendit. Modico elapso tempore idem iuvenis non sine multorum admiratione valedicens saeculo conversus est in Claustre, factusque142 novicius in eodem coenobio. Quod cum cognovisset praedictus143 sacerdos, Hemmenrode venit, Gevardum visitavit, et quid de illo144 viderit, omnibus noviciis recitavit. Haec mihi dicta sont a nonno145 Frederico monacho, qui tunc praesens fuit, cum vir sanctus ista peroravit. Idem Gevardus postea in tantum profecit, ut domino Hermanno primo Vallis sancti Petri Abbati succederet, et non modicum per eum locus ipse146 tam in religione quam in possessionibus proficeret. Quod si minus tibi147 suffecerint haec nova exempla, referam tibi etiam de verbis sancti Bernardi testimonia satis vera.
NOVICIUS: Quae nondum legi, audire delectat.

Notes:
  • 137 C ordinis.
  • 138 quando om P.
  • 139 DP add postea.
  • 140 C est.
  • 141 DP eo.
  • 142 C add est; mox D monachus.
  • 143 C idem.
  • 144 D eo.
  • 145 BC domino.
  • 146 B ipsum locus ipse,C eum locus ille.
  • 147 DP tibi minus.
Indexed exemplum: TE017833
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para