Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO PRIMA. DE CONVERSIONE

CAPITULUM VIII De conversione Mascelini clerici Episcopi Maguntiae.


MONACHUS: Cum ingressus fuisset aliquando regnum Germaniae sanctus Bernardus Abbas148, pacem reformaturus inter Lotharium Regem Romanorum et praedecessoris eius Henrici nepotes, Maguntinorum149 Episcopus, Albertus nomine, clericum suum Mascelinum, sic ei nomen erat, obviam ei150 misit. Qui cum se missum diceret a domino suo ad serviendum ei, paulisper eum intuitus vir Dei dixit : Alius dominus te misit ad serviendum sibi. Et cum ille ad verba sancti expavesceret, asserens se ab Episcopo missum, respondit beatus Bernardus: Falleris, maior dominus misit te Christus. Tune primum intelligens151, quorsum sermonem vibraret, ait: Putas me monachum velle fieri? absit a me, nec cogitavi, nec ascendit152 in cor meum. Nihilominus tamen illo renuente famulus Dei affirmabat omnimodo153 fieri debere, non quod ipse de se cogitaverat, sed quod Deus de illo disposuerat154. Qui in eodem conversus itinere155, valedicens saeculo, factus est monachus in Claravalle156. Ecce, ubi in isto voluntas convertendi, in quo sola operata est voluntas Spiritus sancti?
NOVICIUS: Placet quod dicis; sed dic quaeso exemplum de hoc, quod quidam econverso convertantur solo instinctu spiritus maligni
MONACHUS: Exemplum praesto est157.

Notes:
  • 148 Abbas om BC.
  • 149 D Moguntinorum.
  • 150 C ei obviam.
  • 151 intelligens habet C post vibraret.
  • 152 C intravit.
  • 153 DP omnino.
  • 154 BDP cogitaverit - disposuerit.
  • 155 B Et in eodem conversus itinere, C Et in eodem itinere conversus.
  • 156 conf. Vit. S. Bernard. IV, 3. p. 901.
  • 157 exemplum praesto est om BC.
Indexed exemplum: TE017834
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para