Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM I De contritione, quid sit, unde dicatur, quot sint eius species, quis fructus.

EX superiori distinctione declaratum est, conversionem aliquando praecedere contritionem, aliquando sequi, et exemplis probatum586. Nunc vero de ipsa contritione, prout Dominus donare dignabitur, dicere propono, atque eadem quae dicturus sum exemplis confirmabo. Et hoc scire debes, quod contritio sit magnum bonum, et perfectum, quoniam587 Dei donum, desursum descendens a Patre luminum, in quo non est transmutatio, neque vicissitudinis odumbratio588. Quandoque addit589 perfectioni, quia minima contritio maximam delet culpam, perfecta vero culpam simul tollit et poenam.
NOVICIUS: Ut plenius intelligere valeam contritionis virtutem, primum mihi debes exponere, quid sit contritio, unde dicatur, utrum gratis infundatur, seu ab homine mereatur, quot sint eius species, vel quid operetur in peccatore.
MONACHUS: Contritio est cordis poenitudo, scilicet590 dolor de peccatis, partim surgens ex timore gehennae, partim ex amore coelestis patriae.
NOVICIUS: Estne aliqua differentia inter poenitudinem et poenitentiam?
MONACHUS: Etiam; poenitudo dolor est591 interior, tollens culpam592; poenitentia satisfactio exterior, peccati delens poenam.
NOVICIUS: Quae est differentia inter culpam et poenam?
MONACHUS: Culpa est ipsum peccatum; poena593 praemium peccati. Si culpa est mortalis, debetur ei pro praemio poena aeterna594. Hanc Deus per cordis poenitudinem in poenam convertit temporalem. Hanc, si insufficiens fuerit contritio, delet exterior satisfactio. Haec est poenitentia, quasi poenam tenens dicta.
NOVICIUS: Unde dicitur contritio?
MONACHUS: Contritio dicta est quasi simul tritio; componitur autem a con, quod est simul, et tritio, eo quod de omnibus peccatis595 cor simul teri debeat per dolorem. Qui596 de peccato uno dolet, et non de altero, nequaquam597 conceditur, quod in corde huius sit contritio. Non debet peccator dividere culpam, quia Deus non dividit indulgentiam; simul enim totum debitum dimittit598.
NOVICIUS: Si simul conterendum est de omnibus, quid est quod Psalmista dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum599 ? Lectum, sicut nobis exponere soles600, appellat conscientiam, singulas noctes singula peccata. Si per singula deflet, ut sic interpellatim601 abluantur, quomodo pro omnibus simul conteritur?
MONACHUS: Una debet esse generalis contritio, quae deleat culpam; deinde singulis, si fieri posset, diebus lacrimandum esset cum Thaide ad abluendam poenam. Unde Ezechias dicit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae602 .
NOVICIUS: Unde oritur contritio? Infunditurne gratis, vel meretur ab homine?
MONACHUS: Dicam tibi quid maiores de hoc sentiant603. In iustificatione peccatoris dicunt quatuor concurrere, gratiae infusionem, motum surgentem ex gratia et libero arbitrio, contritionem604, peccatorum remissionem. Quatuor ista appellant quatuor iustificationes. Primam non meremur, quia gratis infunditur, nec ea605 meremur, quia mox ex gratia et libero arbitrio motus quidam excitatur. Motum istum licet non mereamur, tamen eo meremur tertiam iustificationem, id est, contritionem. Hanc iustificationem meremur, et ea meremur quartam iustificationem, scilicet remissionem peccatorum. Ob hoc dictum est Mariae: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum606. Contritio enim esse non potest sine dilectione. Ecce habes607 quid contritio meretur. Et hoc scire debes, quod una iustificatio alteram non praecedat608 tempore, sed natura.
NOVICIUS: Vellem mihi ista plenius exponi sub aliqua similitudine.
MONACHUS: Adverte quae dico: Pluvia terrae infunditur, et609 ex utroque herba gignitur; deinde ex herba fructus producitur. Quid pluvia, nisi gratia? quid terra, nisi liberum arbitrium? Ex pluvia et terra gramen gignitur, et610 ex gratia liberoque arbitrio, ut dictum est, motus oritur. Herba fructificat, cum idem motus liberum arbitrium ad satisfactionem movet. Sterilis est terra sine pluvia, et absque fructu liberum arbitrium sine gratia; nihil etiam operatur pluvia sine terra, quia sicut auctoritas dicit: Deus potest hominem creare sine se, sed non iustificare sine se. Unde Apostolus: Non ego, sed gratia Dei mecum611.
NOVICIUS: Quot sunt species contritionis?
MONACHUS: Duae, interior scilicet et exterior. Interior est in amaritudine cordis; exterior in afflictione corporis. De illa per Psalmistam dicitur: Cor contritum et humiliatum Deus non despieies612. De ista vero Jeremias613: Maledictus homo, qui prohibet gladium suum a sanguine614 , id est, a poena peccati, per quam corpus affligitur.
NOVICIUS: Jam perpendo, quod maxima sit virtus contritionis.
MONACHUS: Tanta est eius615 virtus, ut sine illa in adultis, qui actuale addiderunt originali, infructuosus sit baptismus, sterilis616 confessio, inutilis satisfactio. Ecce hic habes, quod contritio in non baptizatis baptismus sit primus; in baptizatis post lapsum secundus617. Baptismo igitur contritionis baptizatus est latro in cruce, Maria Magdalena ad pedes Salvatoris. Quod culpam, quantumlibet sit magna618, deleat contritio, subiecto doceberis exemplo.

Notes:
  • 586 C est probatum.
  • 587 quoniam om B; DP autem habent quandoque.
  • 588 Jac. 1, 17.
  • 589 B addi, D addidit, P additum.
  • 590 C add cordis.
  • 591 C est dolor.
  • 592 C peccati minuens culpam.
  • 593 C add est.
  • 594 C aeternalis.
  • 595 peccatis om C.
  • 596 C add autem.
  • 597 C add ei.
  • 598 D dimittit debitum.
  • 599 Psa1. 6, 7.
  • 600 conf. Homil. II. p. 46. 121.Mox C appellas, P appellant.
  • 601 BD interpolatim; mox C sciantur pro abluantur.
  • 602 Isai.38. 15.
  • 603 C maiores nostri inde sentiant.
  • 604 D contritionem et.
  • 605 C eam, P secundam. Homil. III. p. 135: notum est, quatuor esse iustificationes animae, quae simul insunt tempore, licet una alteram naturaliter praecedat. Prima est gratiae infusio. Hanc non meremur, nec ea meremur.
  • 606 Luc. 7, 47.
  • 607 C ecce hic habes; mox BD quia, R quod.
  • 608 C praecedit.
  • 609 et om C.
  • 610 et om C.
  • 611 Cor, I, 15, 10.
  • 612 Psal. 50, 19.
  • 613 B Jeremias dicit, C dicit Jeremias.
  • 614 Jer. 48, 10.
  • 615 eius om C.
  • 616 C add sit.
  • 617 Ecce - secundus om D.
  • 618 DP magna sit.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para