Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM X De scholari Parisiensi, qui ob nimiam contritionem confiteri non potuit, cuius peccata in schedula seripta divinitus sunt deleta.


MONACHUS: Annus modo vicesimus est secundus, plus minus751, eo tempore quo ad ordinem veni, qui fuit ab incarnatione Domini millesimus ducentesimus uno minus, in quo tale quid a viris religiosis et literatis, ut sunt Abbates et Scholastici, Parisiis contigisse veraciter intellexi. Erat ibi iuvenis quidam in studio, qui suggerente humani generis inimico, talia quaedam peccata commiserat, quae obstante erubescentia nulli hominum confiteri potuit. Cogitans tamen quae malis praeparata sunt tormenta gehennae, et quae bonis abscondita sunt gaudia perennis vitae, timens etiam quotidie iudicium Dei super se752, intus torquebatur morsu conscientiae, et foris tabescebat in corpore. Quid plura? Tandem miserante Deo, in adolescente753 timor ille servilis verecundiam vicit, qui754 sicut seta filum, caritatem inducere consuevit. Veniens755 ad sanctum Victorem, Priorem vocavit, et quia confitendi gratia venisset indicavit. Ille paratus ad tale officitum, sicut omnes sunt fratres eiusdem monasterii, statim venit, in loto ad hoc deputato sedit, praemissaque exhortatione iuvenem confiteri volentem exspectavit. Mira res. Tantam hora eadem pius Dominus, cuius natura bonitas est, cuius voluntas potestas est, cuius opus misericordia est, cordi eius contulit contritionem, ut quotiens confessionem inciperet, totiens singultibus intercepta vox deficeret. In oculis lacrimae, suspiria in pectore, singultus erant in gutture. Haec ut vidit Prior, dicebat scholari: Vade scribe peccata tua in schedula, et defer ad me. Placuit consilium iuveni, abiit, scripsit, die altera rediit, et si confiteri posset iterum tentans756, ut prius defecit. Et cum nil proficeret, schedulam Priori porrexit. Legit Prior et obstupuit, dixitque iuveni: Non sufficio tibi solus dare consilium. Vis ut ostendam Abbati? Et licentiavit ei. Venit Prior ad Abbatem, et757 porrexit schedulam legendam, rem ei per ordinem exponens. Quid deinde gestum sit, audiant peccatores et consolentur, desperati et recreentur. Mox enim ut Abbas chartulam ad legendum aperuit, totam eius continentiam deletam invenit. Impletumque est in eo, quod Dominus per Isaiam dicit: Delevi ut nubem iniquitatem tuam, et ut nebulam peccata tua758. Et ait Abbas Priori: Quid legam in schedula ista? Nihil in ea scriptum est. Haec ut Prior audivit, schedulam simul cum Abbate respexit, dixitque ad ilium: Sciat pro certo paternitas vestra, supradictum iuvenem in hac schedula scripsisse peccata sua, et cum a me fuissent759 lecta, vobis etiam donavi legenda. Sed, ut video, misericors Deus, qui maximam iuvenis contritionem attendit, culpam iam sufficienter punitam iuste delevit. Deletio siquidem totius scripti, abolitionem signat760 totius delicti. Et vocantes scholarem ostenderunt schedulam, dicentes, eius peccata divinitus esse deleta. Quam cum perspexisset et ex signis bene cognovisset, in tantum cor eius ex magnitudine gaudii est dilatatum, in quantum prius ex magnitudine tristitiae fuerat angustiatum761. Et nullam ei iniungentes satisfactionem, monuerunt, quatenus Deo de perceptis beneficiis gratias ageret, atque de cetero cautius viveret. Ecce iuvenis iste, ut satis videtur, ante ruinam imperfectus fuit, cecidit, et perfectus surrexit.
NOVICIUS: In quo fuit perfectus?
MONACHUS: In caritate.
NOVICIUS: Quae762 est perfectio caritatis?
MONACHUS: Quando mens non est sibi conscia alicuius peccati mortalis sive venialis, libera non solum a culpa, sed etiam a poena. Et put, si saepedictus clericus decessisset in tali statu, minime sensisset poenam purgatoriam763, quia perfecta caritas consumit plumbum et stipulam, culpam et poenam. Haec est opinio multorum. Alii dicunt etiam virus perfectissimos secum trahere fenum et stipulam.
NOVICIUS: Miror quare non fuerint peccata eius deleta, antequam Priori essent ostensa.
MONACHUS: Ne superflua videretur confessio, sine cuius desiderio nulla fit remissio. Ipsa etiam confessio propter erubescentiam maxima pars est satisfactionis. Nam in primo contritionis puncto dimissa fuerat ei culpa, deinde contritione inardescente et confessione accedente deleta est poena.
NOVICIUS: Non minus miror contritionem huius hominis, quam Mariae, cui tantum lacrimanti et nil dicenti voce Salvatoris dictum est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum764.
MONACHUS: Ex quo mentionem fecisti Mariae Magdalenae, dicam tibi de mira contritione cuiusdam mulieris luxuriosae, in qua nostris temporibus Christus non minora ostendit gratiae suae miracula, quam olim in Maria.

Notes:
  • 751 CP plus vel minus, D plus nec minus; conf. VI, 22.
  • 752 C Dei iudicium super se quotidie.
  • 753 in adolescente add ACD.
  • 754 A quae. Augustin. in Epist. Johan. Tract. IX, 4: sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur; seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem.
  • 755 C veniensque.
  • 756 D tentavit.
  • 757 et om BC.
  • 758 Isai. 44, 22.
  • 759 D fuisset, et paulo post: legendam.
  • 760 AD significat.
  • 761 B angustatum.
  • 762 BC quid.
  • 763 BC purgatorii.
  • 764 Luc. 7, 47.
Indexed exemplum: TE017889
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para