Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE
CAPITULUM XII De contritione nobilis iuvenis, qui Christum negavit, et per intercessionean beatae Virginis gratiae restitutus est.
MONACHUS: Infra hoc quinquennium iuxta Floreffiam, coenobium ordinis
Praemonstratensis in Dioecesi Leodiensi, adolescens quidam nobilis habitavit, cui
pater moriens, utpote vir magnus et potens, multas divitias reliquit. Factus miles
idem iuvenis, ut gloriam sibi conquireret temporalem, in brevi ad magnam deductus
est paupertatem. Causa enim laudis humanae torneamentis totus deditus erat,
histrionibus larga manu sua tribuebat. Et quia ad tales effusiones redditus annui
minus fufficiebant, hereditatem paternam vendere compellebatur. Erat autem in
proximo manens miles quidam dives et honestus, ministerialis tamen. Huic iuvenis
iam dictus allodia, sive feoda771 sua partim vendebat,
partim in vadimonio exponebat. Et cum iam non haberet quod venderet vel exponeret,
cogitabat exsulare, tolerabilius iudicans inter extraneos mendicare, quam inter
notos et affines egestatis confusionem sustinere. Habebat autem villicum, hominem
quidem malignum, nomine, non re Christianum, et daemonum ministerio totum
mancipatum. Videns hic dominum suum tristem, et tristitiae non ignorans causam,
dicebat ei: Domine, vultis dives fieri? Respondit: Libenter dives fierem,
dummodo ipsae divitiae esse possent cum Deo. Et villicus: Nolite timere,
sequimini tantum me, et bene erit vobis. Statim secutus est miserum, tanquam
serpentis vocem Eva, quasi sibilum aucupis avicula, in laqueum772 diaboli celerius deponendus. Et duxit eum in ipsa nocte per
quoddam nemus in locum palustrem, et coepit quasi cum aliquo habere sermonem. Cui
iuvenis: Cum quo loqueris? Respondit domino suo villicus ille iniquitatis:
Tacete tantum vos, nec sit vobis cura cum quo loquar773. Cumque secundo loqueretur, et iuvenis iterato sciscitaretur,
respondit: Cum diabolo. Et coepit iuvenis nimis horrere. Quem non concuteret
horror tali774 loco, in tali hora, et de tali sermone? Dicebatque villicus diabolo: Domine, ecce virum hunc nobilem dominum meum
adduxi gratiae vestrae, maiestati vestrae supplicaus, ut vestro auxilio pristinis
honoribus atque divitiis restitui mereatur. Ad quem diabolus: Si mihi voluerit
esse devotus775 ac fidelis, dabo ei divitias magnas,
insuper addam gloriam et honores, quales non habuerunt patres eius776. Respondit villicus: Libenter vobis obsequiosus erit et fidelis,
si talia fuerit consecutus. Et ille: Si voluerit ista a me consequi, abrenunciare
in instanti debet777 Altissimo. Quod cum
iuvenis audiret et facere renueret, dicebat ei homo ille perditionis: Quid
timetis proferre verbulum unum? Dicite, abrenunciate778. Tandem miser iuvenis a villico persuasus, Creatorem suum
ore negavit, manu exfestucavit, diabolo hominium779
faciens. Hoc scelere perpetrato, diabolus adiecit: Adhuc opus imperfectum est.
Etiam abrenunciare debet matri Altissimi; illa est enim quae maximum nobis infert
damnum. Quos filius per iustitiam abiicit780, mater,
quia nimis misericors est, ad indulgentiam reducit. Sibilavit iterum serpens in
aure adolescentis, ut domino suo in hoc obediret, ut sicut filium, ita etiam et
matrem abnegaret. Ad quod verbum iuvenis nimis expavit, turbatusque supra modum,
respondit: Hoc nunquam faciam. Quare? inquit. Fecistis quod maius est, facite
nunc quod minus est. Maior est781 creator, quam
creatura. Et ille: Nunquam eam negabo, etiamsi me oportuerit ostiatim mendicare
per omnes dies vitae meae. Et non acquievit. Sicque infecto negotio, ambo reversi
sunt, nihil quidem honoris consecuti, sed maximo peccati pondere gravati, villicus
suadendo, iuvenis consentiendo. Pergentes vero simul venerunt ad quandam
ecclesiam, cuius ianuam campanarius exiens reliquerat semiclausam. Mox iuvenis
desiliens de equo, commisit eum villico, dicens: Exspecta me hic, donec revertar
ad te. Et intrans ecclesiam ante ortum aurorae, prostravit se ante altare, et ex
intimo corde ipsam matrem misericordiae coepit invocare. Erat autem super idem
altare imago ipsius virginis et matris782, puerum
Jesum in sinu tenens. Et ecce, meritis ipsius praeclarissimae stellae maris, verus
lucifer oriri coepit in corde saepedicti adolescentis. Tantam ei Dominus propter
honorem matris, quam non negaverat, contritionem donare783 dignatus est, ut pro fletu rugiret, et pro planctu nimiis
clamoribus ecclesiam repleret. Eadem hora supradictus miles, qui omnia eius bona
habebat, divino, ut creditur, nutu ad eandem ecclesiam divertit, et cum videret
apertam, putans ibi divina celebrari, maxime propter clamores intrinsecos784, solus intravit.
Inveniensque coram altari iuvenem sibi bene notum lacrimantem, et putans quia suam
solummodo defleret calamitatem, retro quandam columnam latenter secessit, rei
exitum exspectans. Cumque terribilem illam maiestatem, quam negaverat, nominare,
vel invocare non auderet, sed tantum piissimam eius genitricem lacrimosis vocibus
pulsaret, utroque audiente, per os imaginis suae beata et singularis Christianorum
advocata filio loquebatur in haec verba: Dulcissime fili, miserere huic homini.
Puer vero matri nil respondit785, faciem ab ea avertens. Cumque iterum rogaret, hominem seductum
asserens, matri dorsum vertit, dicens: Homo iste .negavit me, quid ei faciam?
Post haec verba imago surrexit, puerum super altare posait, eiusque pedibus se
prona prostravit. Et ait: Rogo, ut propter me dimittas ei peccatum hoc. Mox
infans matrem elevans, respondit illi: Mater, nunquam tibi aliquid negare potui,
ecce propter te totum dimitto. Prius dimiserat culpam propter contritionem, deinde
poenam peccati propter matris intercessionem.
NOVICIUS: Quare tam durus tam
dilectae matri fuit?
MONACHUS: Ut iuveni ostenderet, quantum in se peccasset, et
ut per dolorem cordis amplius in se peccatum ipsum puniret. Surgens autem iuvenis,
exivit de ecclesia, tristis quidem de culpa, sed hilaris de indulgentia. Exivit
post eum saepedictus miles latenter, et quasi rem ignoraret, quaesivit, quare tam
humidos et tam tumidos oculos haberet. Respondit: De vento est. Et ille: Domine,
non me latet causa tristitiae vestrae; habeo enim unicam filiam, si vultis illam
ducere uxorem786, omnia vestra vobis cum illa
restituam, insuper et divitiarum mearum heredem vos instituam787. Ad haec iuvenis laetus effectus respondit: Si hoc facere
dignaremini, plurimum mihi placeret. Reversus miles ad uxorem suam, rem ei per
ordinem retulit; consensit illa; nuptiae celebrantur; iuveni sub nomine dotis
omnia sua restituuntur. Adhuc, ut puto, vivit, vivunt et soceri, post quorum
mortem eorum hereditas ad ipsum revertetur.
NOVICIUS: Multum iuvenis iste
regratiari tenetur beatae Virgini, quia per ipsam meruit remissionem peccatorum,
insuper et consolationem temporalium bonorum.
MONACHUS: Verum dicis, quia ipsa
intercedente Dominus cordi eius infudit contritionem, per quam peccati meruit
remissionem. Poena etiam peccati, ipsa intercedente, iuvene audiente, dimissa est.
Ecce homo iste gravissime cecidit, sed ceteris, de quibus supra dictum est,
celerius surrexit. Cecidit intempesta nocte, surrexit in mane.
NOVICIUS: Quid
tibi videtur de his, qui in fine conteruntur?
MONACHUS: Audi de hoc non meam,
sed beati Augustini sententiam; ait enim sic:
- 771 P feuda.
- 772 C in laqueo.
- 773 BC loquor.
- 774 C in tali.
- 775 C obediens.
- 776 C sui.
- 777 BCP debet in instanti.
- 778 P abrenuncio.
- 779 B homicidium.
- 780 C abiecit.
- 781 C add enim.
- 782 D add Mariae.
- 783 AD donari.
- 784 DP intrinsecus, G intrinsecus auditos.
- 785 BC respondens, et paulo post avertit.
- 786 P in uxorem.
- 787 ABCP constituam.