Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XIV De Henrico converso, qui peccatum distulerat jusque ad mortem.

Dicam tibi quid790 ante paucos annos contigit in domo nostra. Conversus quidam Henricus nomine, homo senex, et secundum ingressum prior omnium conversorum, peccatum quoddam commiserat, quod nunquam Abbati, neque Priori, neque alicui791 confessus fuerat. Saepius tamen solitus erat confiteri, et videbatur nobis omnibus, quod vir sanctus esset et multum religiosus. Cum iam in extremis laboraret, idem peccatum domino Danieli, tunc Priori nostro, confessus est. Et sicut nobis postea retulit, ut nos cautos redderet, tain grave erat peccatum, quod omnino damnatus fuisset, si tacuisset.
NOVICIUS: Quid sentis de salvatione huius hominis?
MONACHUS: Sicut Augustinum lego sensisse: Si contritio eius fuit in cantate, salvatus est; sin autem, damnatus. Qui sero poenitet, oportet non solum timere iudicem, sed diligere.
NOVICIUS: Meruit ergo vigilando, ieiunando, laborando, obediendo, aliisquo operibus iustitiae, quamdiu in illo mortali fuit?
MONACHUS: Nequaquam, quia opera extra caritatem facta, mortua sunt, et nunquam reviviscunt. Vae ergo illis qui quotidie in Dei servitio mortificantur, et nihil inde mercedis in vita aeterna consequuntur. Multi ista ignorant, de finali poenitentia plurimum praesumentes, nescientes poenitentiam, quae in fine agitur, ut supra dictum est, tam incertam esse. Dicam tibi tamen exempla de duobus, ex quibus unus in fine fictam, alter veram egit poenitentiam.

Notes:
  • 790 B quod.
  • 791 forte alicui confessorum.
Indexed exemplum: TE017892
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para