Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULM XV De canonico Parisiensi, qui sacramentis in fine participans, et post mortem cuidam apparens, dixit se ob non veram contritionem damnatum esse.

Parisiis in ecclesia sanctae Dei genitricis Mariae canonicus quidam nuper obiit, qui multa habens stipendia, delicatissime vixerat. Et quia ex deliciis, maxime ex792 his quae ad gulam pertinent, libido nascitur, nata nutritur, et quotidianis eius incitamentis augmentatur: idem iuvenis valde tunicam carnis suae maculavit, et tam illo quam aliis suis peccatis iram Dei in se provocavit. Tandem per infirmitatem tactus, timore mortis confessionem fecit, peccata deflevit, emendationem promisit, viaticum accepit, inunctus est, hominem deposuit. Cuius corpus, utpote viri nobilis divitisque, cum magna pompa saecularis gloriae tumulatum est. Et erat in illa die tanta serenitas, ut ipse aer eius exsequiis famulari videretur. Dixeruntque homines ad invicem: Multa bona praestitit Deus homini isti. Nihil, ei defuit horum quae. homo Christianus habere debuit. Dominicis sacramentis munitus est, aer in eius morte serenatus est, cum multa793 gloria sepultus est. Sed homo videt in facie, Deus autem intuetur cor794. Post paucos dies cuidam sibi valde familiari apparens, dicebat se esse damnatum. Cumque miraretur ille et expavesceret, poenitentiam eius atque confessionem, sacram etiam communionem et inunctionem commemorans, respondit defunctus: Unum bonum mihi defuit, sine quo nullum horum, quae enumerata sunt, mihi prodesse potuit. Quod795 est illud? inquit. Respondit mortuus: Vera contritio. Licet enim Deo promiserim consilio confessoris mei continentiam, sive alia quae salutis sunt, tamen dicebat mihi conscientia, quia si convalueris, observare non poteris. Et quia cor magis declinabat ad transgressionem, quam ad voti observationem, nullius peccati merui remissionem. Deus796 requirit fixum propositum poenitendi. Ecce hominis huius poenitentia sera fuit et ficta; nec tamen fuisset sera, si fuisset vera.
NOVICIUS: Non mirabor amodo poenitentiam seram vix esse veram.
MONACHUS: Plures sont in saeculo, quos ego bene novi, qui tempore infirmitatis, cum timerent mori, se inter manus Abbatis reddiderunt, et cum convaluissent, transgressores voti facti sunt. Anno praeterito apud Bonnam vicum Dioecesis Coloniensis, vagus quidam clericus797, Nicolaus nomine, quem votant archipoetam, in acutis graviter laboravit, et cum mori timeret, tam per se ipsum quam per canonicos eiusdem ecclesiae, ut in ordinem susciperetur, apud Abbatem nostrum obtinuit. Quid plura ? Cum multa, ut nobis videbatur, contritione tunicam induit, quam facta crisi celerius exuit, et cum quadam irrisione proiiciens, aufugit.
NOVICIUS: Multi sunt peccatores, qui contritionem habere non possunt, et de hoc ipso dolent. Quid ergo sentiendum est de tali dolore?
MONACHUS: Talis dolor meritorius non est, quia sine caritate; praeparat tamen aliquando viam caritati. Caritas et peccandi voluntas simul inesse non possunt. Quid de tali dolore sanctus Bernardus senserit, verbis et exemplo798 illius doceberis.

Notes:
  • 792 ex om CR.
  • 793 P magna.
  • 794 Reg. I, 16, 7.
  • 795 P quid.
  • 796 C add enim.
  • 797 ADP clericus quidam.
  • 798 CD exemplis.
Indexed exemplum: TE017893, TE017894
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para