Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XVII De contritione Philippi Comitis Namurcensis.

Ante hoc triennium defunctus est Philippus Comes Namurcensis, vir potens et nobilis, filius Baldewini Comitis Flandriae. Antequam moreretur, tantam ei contulit Dominus in infirmitate contritionem, ut talis contritio non esset visa in aliquo homine nostris temporibus. Quatuor Abbatibus ordinis nostri simul et saepe confessionem suam facere consuevit, in tantum se accusans, in tantum plangens, ut omnes ad lacrimas provocaret. Nec ei ista sufficiebant, quin laqueum collo suo iniiceret, rogaretque confessores suos, ut se traherent in plateam, dicens: Sicut canis vixi, dignum est, ut moriar sicut canis. Filias fratris sui Baldewini Comitis, qui factus fuerat Rex Graeciae, tradiderat Regi Franciae, cuius filiam duxerat uxorem. Quidam dixerunt, quia vendiderat804 eas. De quo facto plurimum dolebat. Deportari se fecerat805 in pauperrimam domum civitatis suae, in qua pauper spiritu migravit ad Dominum. Volens autem pius Dominus tantam remunerare contritionem, miraculis eum glorificare dignatus est, tanquam dilectum confessorem. Sepultus in ecclesia sancti Albani Martyris, in qua ipse instituerat conventum canonicorum, de suis iustis redditibus eis stipendia adhuc sanus ordinans, tantis usque hodie signis coruscat, ut de remotis regionibus infirmi advenientes ad eius tumbam sanitatem recipiant, ipsam que terram circa sepulchrum effodientes secum pro benedictione deportent.
NOVICIUS: Mirer utrum gratiam tantam meruerit conversatione, vel finali contritione. MONACIUS: Satis puto quod caritatem habuerit ante suam infirmitatem, quia satis erat806 mansuetus et humilis; sed vix aliquis est qui noverit eius vitam et extremam poenitentiam, quin magis hanc gloriam807 miraculorum ascribat extremae quae maxima fuit contritioni, quam pristinae conversationi.
NOVICIUS: Videtur mihi, quod multum apud Deum valeant lacrimae contritionis.
MONACHUS: Quanti sint apud Deum valoris, quantive ponderis, subiecto tibi exemplo demonstrabo.

Notes:
  • 804 DP vendiderit.
  • 805 C fecit, ut I, 25.
  • 806 Be erat satis.
  • 807 BC gloriam hanc.
Indexed exemplum: TE017896
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para