Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XVIII De contrita oratione conventus de Hemmenrode, quae tempore schismatis cor Frederici Imperatoris mutavit.

Tempore schismatis, quod fuit inter Alexandrum et Calixtum sub Frederico Imperatore, qui eiusdem schismatis auctor erat et defensor, compellebantur omnes Ecclesiae per universum orbem Romanum literis imperialibus iurare fidelitatem et obedientiam Calixto, quem ipse Papam creaverat. Resistentes vero iussi sunt exsulare. Cum huiusmodi literae exhibitae fuissent conventui de Hemmenrode, et fratres unanimi consilio dicerent, se nequaquam velle recedere ab unitate, praeceptum est eis, ut celerius de Romano exirent Imperio808. Viri illi virtutis divinum timorem minis regiis anteponentes, cum iam res suas et vestimenta sarcinassent, ordinatique fuissent in diversas domos regni Francorum, dicebat unus eorum venerabili sacerdoti David monacho ibidem: Pater, ignoras quia omnes migrabimus de loco isto? Ita enim intentus erat coelestibus, ut quid in exterioribus ageretur, prorsus ignoraret. Cui cum miranti et interroganti causam, ille negotium totum explicaret, maximam in Domino habens fiduciam vir beatus respondit: Confortamini, fratres, non enim deseret Dominus sperantes in se809. Antiphonam, quae in nocte dicetur super Magnificat, fortiter et cum lacrimis cantate, et Dominus consolabitur vos. Erat autem Dominica ante Adventum, in qua antiphona est super Magnificat: Qui coelorum contines thronos, et abyssos intueris, terram pugno810 concludis, exaudi nos in gemitibus nostris. Ipse vero sanctus intrans oratorium, effudit animam suam in oratione, cum multis lacrimis divinam interpellans clementiam. Acquiescentes eius consilio fratres, eandem antiphonam tanto intentius811 cantabant, quanto fortius cantantes angustia premebat, et ad cantandum incitabat. Flexus pius Dominus lacrimis servorum suorum812, Imperatoris cor mutavit, et missae sunt literae sub festinatione, ut manerent, orarentque pro Imperio. Ex his poteris colligere, quam efficaces sint in auribus Dei lacrimae contritionis.
NOVICIUS: Potest quis alteri tales obtinere lacrimas meritis sive precibus?
MONACHUS: Quod alii aliis huiusmodi gratiam obtinere possint a Deo meritis, habes superius capitulo tertio, ubi apostata monachus meritis patris et hospitis sui sancti Bernardi per lacrimas contritionis iustificatus est. Aliud habes exemplum in capitulo sexto decimo, ubi miles apud Remis813, in eius praesentia communicans, meritis ipsius per donum contritionis, cum in maximis esset peccatis, meruit illuminari. Pro nullo horum dicitur orasse. Item quod quidam aliis lacrimas contritionis, quibus peccata sua diluant, impetrare valeant, diversis tibi ostendam exemplis.

Notes:
  • 808 CP exirent de Romano Imperio.
  • 809 Judith 13, 17.
  • 810 BD palmo.
  • 811 C attentius.
  • 812 C suorum lacrimis servorum; paulo post D immutavit.
  • 813 Caesar. apud Boehmer. in Font. Rer. Germ. II. p. 279: Episcopus apud Remis occisus est. Conf. etiam iuxta Aquisgrani, quod variis locis in hoc Dialogo occurrit.
Indexed exemplum: TE017897
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para