Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XIX De religiosa femina, quae ter in hebdomada obtinuit monacho lacrimas infra matutinas.

Retulit nobis hoc anno dominus Walterus Abbas Vilariensis, te teste, quod monachus quidam, cum mitteretur ab Abbate suo ad coenobium quoddam sanctimonialium814 ordinis nostri, rogaverit unam ex eis, quam amplioris meriti apud Deum sperabat, pro se orare. Respondit illa: Quid vultis ut orem pro vobis? Et monachus: Volo ut obtineatis a Domino ter mihi in hebdomada ad sollemnes vigilias, hoc est, feria secunda, feria quinta et sabbato, quando longiores sunt vigiliae, specialem gratiam lacrimarum et devotionis. Cui illa constanter promisit, quia hoc ei obtineret. Reversus monachus ad claustrum suum, gratiam promissam stans ad vigilias exspectavit, et in eisdem noctibus per orationes sanctae illius mulieris a Domino copiose percepit815. Illa per spiritum intelligens se exauditam, eidem monacho per quendam clericum familiarem mandavit, et quia iam gratiam percepisset promissam intimavit. Cum vero Abbas eiusdem domus iam dictam gratiam pro aedificatione clerico recitaret, subrisit ille, dicens, se eo multo melius scire, utpote qui ab ipsa audierit, quae talem gratiam impetrare potuit. Recitavit nobis et simile huic idem Abbas, in sua sancta816 iocunditate dicens: Vos non estis sancti, ego aliquid referam vobis de sanctitate mea, sic incipiens:

Notes:
  • 814 CD monialium; paulo post C rogavit, ADP rogaveritque.
  • 815 P lacrimas percepit; paulo post C cognoscens se.
  • 816 sancta om C.
Indexed exemplum: TE017898
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para