Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM II De monacho apostata, qui in bello confossus, et in confessione contritus, elegit duo millia annorum in purgatorio.

Juvenis quidam nobilis conversus est in quadam domo ordinis nostri. Habebat autem Episcopum quendam cognatum, a quo unice amabatur. Qui cognita eius conversione, ad monasterium venit, et ut rediret ad saeculum, verbis quibus poterat suasit, sed persuadere non potuit. Anno probationis expleto, factus est monachus, et non multo post gradatim ascendens, in sacerdotem est619 ordinatus. Qui suadente diabolo, a quo primus homo eiectus est de paradiso, oblitus voti, oblitus sacerdotii, et quod pessimum est, Creatoris sui, ordinem deseruit; et quia ad parentes redire erubuit, praedonibus, quorum multitudo rutta620 vocatur, se coniunxit. Qui ita datus est in reprobum sensum621, ut qui prius bonis erat melior, postea etiam malis fieret deterior. Accidit ut in obsidione cuiusdam castri telo percussus622 et perfossus, ad extrema deveniret. Deportatus est a sociis in quandam villam, adhibitis quibusdam qui ei ministrarent. Et cum nulla spes esset evadendi mortem temporalem, hortabantur eum ad confessionem, ut saltem illius beneficio mortem evaderet aeternam. Quibus respondit: Quid mihi prodesse posset confessio, qui tanta et tam innumera feci mala, qui tam enormia623 commisi scelera? Ad haec illi: Maior est Dei misericordia, quam sit iniquitas tua. Vix tandem, importunitate illorum victus, ait: Vocate624 sacerdotem. Qui cum vocatus adesset, et coram infirmo sederet, pius Dominus, qui potens est auferre cor lapideum, et dare cor carneum625, tantam cordi eius contulit contritionem, ut saepe626 confessionem inciperet, et propter singultus et lacrimas totiens in voce deficeret. Tandem collecto spiritu in huiusmodi verba prorupit: Domine, peccavi super arenam maris, monachus fui Cisterciensis627, et in ordine sacerdos factus. Ordinem, peccatis meis exigentibus, deserui; et non mihi suffecit quod apostatavi, sed et praedonibus me coniunxi, quos omnes in crudelitate superavi. Quibus illi tollebant substantiam, ego abstuli vitam. Nemini parcebat oculus meus. Si illi parcebant quandoque humana ducti miseratione, ego cordis mei impellente malitia628, nemini, quantum in me fuit, parcere potui. Multorum uxores et filias violavi, incendiis etiam629 plurima vastavi. Enumeravit et alia quam plurima, quodammodo naturam humanam excedentia. Talibus sacerdos auditis, peccatorum eius630 enormitate territus, sicut stultus fuit, ita et stulte respondit: Maior est, inquit631, iniquitas vestra, quam ut veniam mereamini. Respondit ille: Domine, literatus sum. Saepius audivi et legi, quia nulla sit comparatio humanae malitiae ad divinam bonitatem. Ait enim per Prophetam Ezechielem: In quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Item: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat632 . Rogo vos igitur633 intuitu divinae misericordiae, ut aliquam mihi dignemini poenitentiam iniungere. Et sacerdos: Nescio quid tibi iniungere634, quia homo perditus es. Respondit monachus: Domine, ex quo non sum dignus a vobis recipere poenitentiam635, ego mihi ipsi poenitentiam iniungam; eligo enim duo millia annorum636 in purgatorio, ut post illos misericordiam inveniam coram Deo. Positus siquidem fuerat inter duas molas, timorem videlicet gehennae, et spem gloriae.
NOVICIUS: Ut quid tam prolixum terminum elegit?
MONACHUS: Quia et magnitudinem peccatorum suorum consideravit, et poenam temporalem respectu aeternae poenae quasi momentum reputavit. Dicebat iterum sacerdoti: Ex quo negastis mihi637 medicinam satisfactionis, peto ut non fraudetis me a viatico sacrae communionis. Respondit638 stolidus sacerdos: Si tibi ausus non fui iniungere poenitentiam, quomodo praesumam tibi639 dare Christi corpus et sanguinem? Et cum ad neutrum acquiesceret, unicam tandem rogavit petitionem, dicens: Statum meum in schedula scribere volo640, et vos deferre eam debetis tali Episcopo cognato meo, ex nomine eum designans, spero641 quia orabit pro me. Et promisit642 sacerdos. Mortuus est monachus, et ad purgatorium deportatus. Et venit sacerdos ad Episcopum, defuncti literas ei643 deferens. Quas cum legisset, amarissime flevit644, dixitque sacerdoti: Nunquam tantum dilexi hominem; dolui de eius conversione, dolui de apostasia, doleo de morte. Dilexi vivum, diligam et mortuum. Quia iuvari potest, et contritus obiit, orationibus Ecclesiae meae non carebit. Et convocans praelatos Episcopatus sui, Abbates scilicet, Decanos645, Priores, Pastores ecclesiarum646, vel quibus commissa fuerat647 cura animarum, et hoc ipsum demandans monasteriis sanctimonialium648, rogans cum multa humilitate et instantia, viva voce praesentes, literis absentes649, ut omnes speciales orationes quas ipse iniunxit, illo anno anime iam dicti defuncti impenderent, tam in missis quam in psalmis. Ipse vero praeter eleemosynas et650 orationes peculiares, quas pro eo fecit, singulis diebus hostiam salutarem pro absolutione animae eius immolavit. Quod si forte in maxima necessitate, vel infirmitate, hoc per se ipsum651 facere non potuit, alter defectum illum supplevit. Anno completo, in fine missae post altare stans defunctus apparuit Episcopo, pallidus, exilis, macilentus, in652 veste pulla; vultu habituque statum suum bene declarans. Quem cum interrogasset, quomodo haberet, vel653 unde veniret, respondit: In poenis sum, et654 de poenis venio; sed gratias ago caritati tuae, quia annus iste propter eleemosynas tuas655 et orationes atque beneficia Ecclesiae tuae mihi exhibita abstulit mihi mille annorum poenas, quas sustinere habebam in purgatorio. Quod si adhuc uno anno similem mihi impenderis opem, omnino liberabor. Audiens haec656 Episcopus, laetus effectus, Deo gratias egit, missisque literis ad ecclesias sive monasteria, visionem omnibus exposuit, et ut adhuc uno anno iniunctas servarent orationes obtinuit. Episcopus vero annum sequentem praecedenti continuavit, tanto in exhibitione ferventior, quanto iam de liberatione securior. Expleto anno cum Episcopus missam pro eo celebraret, iterum affuit ille in cuculla nivea, et facie serenata, dicens sibi omnia optata succedere. Et ait Episcopo: Remuneret omnipotens Deus657 caritatem tuam, sanctissime pater, quia propter tuam sollicitudinem ereptus de poenis, iam ingredior gaudium Domini mei. Et ecce isti duo anni reputati sunt mihi pro duobus millibus annorum. Et non vidit eum amplius.
NOVICIUS: Valde laetificant658 ista; sed duo mihi occurrunt admiratione digna. Primum est virtus contritionis, per quam merito damnandus, dignus effectus est vita aeterna. Secundum est virtus orationum, per quas659 tam celeriter liberatus est a poena purgatoria660.
MONACHUS: Licet magna virtus sit in utroque, amplior tamen invenitur in contritione. Orationes enim Ecclesiae, sive eleemosynae, non sunt de substantia meriti. Valent quidem defuncto661 minuere poenam, sed non possunt augere gloriam.
NOVICIUS: Miror etiam, quod homo apostata in habitu saeculari mortuus et sepultus, in cuculla apparuit.
MONACHUS: Contritio de apostata monachum fecit, et vestem saecularem in cucullam convertit.
NOVICIUS: Vellem mihi hoc evidentiori exemplo probari.
MONACHUS: Exemplum ad manum est.

Notes:
  • 619 est om BC.
  • 620 B rota.
  • 621 Rom. 1, 28.
  • 622 C add esset; paulo post B perveniret.
  • 623 verba feci - enormia om D.
  • 624 C add mihi.
  • 625 Ezech. 11, 19.
  • 626 C saepius.
  • 627 BC fui Cisterciensis ordinis, P sum ordinis Cisterciensis.
  • 628 C nequitia.
  • 629 B quam.
  • 630 C illius.
  • 631 inquit om BC.
  • 632 Ezech. 33, 11.
  • 633 C igitur vos, P vos ergo.
  • 634 C iniungam, R iniungere debeam.
  • 635 B poenitentiam recipere; paulo post C iniungam poenitentiam.
  • 636 CP add esse.
  • 637 C mihi negastis.
  • 638 DP add ei.
  • 639 D tibi praesumam.
  • 640 C scribam; mox B et vos deferre debetis, C et vos eam deferre debetis, D et deferre vos eam debetis.
  • 641 C add enim.
  • 642 BC add ei.
  • 643 D ei literas.
  • 644 C flere coepit.
  • 645 C et Decanos.
  • 646 B ecclesiarum Pastores, CR et Pastores ecclesiarum.
  • 647 B commissa est, C fuerat commissa.
  • 648 D monialium.
  • 649 C literis absentes, praesentes viva voce.
  • 650 DP praeter missas et eleemosynas ac.
  • 651 B semetipsum, et paulo post: illius pro ilium.
  • 652 in am C.
  • 653 vel om C.
  • 654 et om C.
  • 655 tuas habent CP post orationes.
  • 656 BP hoc.
  • 657 ADP Deus omnipotens.
  • 658 B me laetificant, D laetificant me.
  • 659 ADP quam.
  • 660 BCR purgatorii.
  • 661 P defuncti.
Indexed exemplum: TE017882
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para