Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXII De monacho, ad cuius lacrimas diabolus respexit, cum cor eius inani gloria extolleretur.

Monachus quidam magnae opinionis retulit mihi, quando novicius fui, de quodam monacho, quod die quadam, cum iaceret in oratione ante quoddam altare, et Dominus ei tantam contulisset gratiam lacrimarum, ut etiam irrigaret terram; ex immissione diaboli, ut postea patuit, cordi eius suborta est inanis gloria, ita ut diceret infra se: Utinam videret aliquis modo gratiam istam. Mox is qui immisit affuit, et ad lacrimas eius stans a latere diligentissime respexit. Transfiguraverat enim se in speciem nigri monachi. Levans oculos monachus, tam ex horrore mentis quam ex nigredine vestis, daemonem, totius superbiae auctorem, esse deprehendit; et, quem per vitium inanis gloriae invitaverat, per virtutem et signum crucis828 fugavit. Ob huiusmodi pericula iubentur a Domino oraturi intrare cubiculum, et claudere ostium829 super se, hoc est, vitare laudem humanam.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de contritione exempla, mihi ut edisseras obsecro830.
MONACHUS: Cogitanti mihi de contritione, alia atque alia occurrunt exempla, in quibus Christus, totius virtutis auctor, glorificetur, et poenitens omnis consoletur.

Notes:
  • 828 D sanctae crucis.
  • 829 Matth. 6, 6. Mox B supra; conf. IV, 7.
  • 830 C mihi obsecro ut edisseras.
Indexed exemplum: TE017901
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para