Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXIII De clerico, qui puellam Judaeam stupraverat: quem cum Judaei accusare vellent in ecclesia iam contritum, obmutuerunt.

In civitate quadam Angliae puella quaedam habitavit, Judaei cuiusdam filia, et secundum genus suum satis speciosa. Hanc iuvenis quidam clericus, Episcopi eiusdem civitatis cognatus, et ecclesiae maioris canonicus, ut vidit, concupivit, et verbis amatoriis ad consensum suae libidinis cum multo labore inclinavit. Ad cuius amplexus dum aspiraret, et nimiis incendiis aestuans, eam quotidie ad commixtionem sollicitaret, respondit illa: Patri meo multum sum dilecta, qui in tantum custodit me, ut neque ego ad te, neque tu possis venire ad me, nisi in nocte sextae feriae, quae Pascha vestrum praecedit. Tunc enim Judaei laborare dicuntur quadam infirmitate, quae fluxus sanguinis dicitur, circa quam occupati, aliis tunc minus intendere possunt. Juvenis haec audiens, et ob amoris nimietatem pene ratione carens831, oblitus Christianae religionis, immemor Dominicae Passionis, nocte eadem ad virginem venit, et usque ad matutinum cum illa dormivit. Judaeus vero pater puellae ante lucem cum lumine cubiculum intrans, venit ad lectum filiae, volens videre quomodo iaceret, vel si forte operiri necesse haberet. Vidensque ad latus eius iam dictum iuvenem cubantem, expavit et infremuit, utrumque occidere cogitans. Cognoscens tamen quod esset cognatus Episcopi, timore illius manum cohibuit, et cum multa ira exclamavit: Quid facis hic, o male Christiane? Ubi est fides tua, ubi est religio tua? Traditus es iusto Dei iudicio in manus meas. Si non timerem dominum meum Episcopum, modo occiderem te. Ille timens et veniam postulans, cum maxima confusione eiectus est. Die eadem, cum Episcopus sollemne officium ad nonam esset celebraturus, et iuvenis idem, utpote hebdomadarius, epistolam lecturus, timuit cum tam immunda conscientia ad sacrum ministerium accedere, timuit propter notam alteri vicem832 die tali committere, timuit tam turpe peccatum tam recenter per confessionem alicui aperire. Et cum victus erubescentia sacris vestibus indutus coram Episcopo staret in loco suo, supradictus Judaeus, multitudine Judaeorum stipatus, cum magno strepitu intravit ecclesiam, Episcopo de cognato suo facere volens querimoniam. Quem ut iuvenis vidit, et bene intelligeret, ad quid venisset, coepit timere, pallere, tremere, et dicere Deo in corde suo: Domine Deus, libera me in hac hora, et ego tibi promitto, quod de cetero te non offendam, imo de hoc peccato tibi satisfaciam. Creator piissimus, qui odit culpam, et diligit naturam, mox ut hominem contritum vidit, confusionem, quam timuit, in caput infidelium convertit. Mirante833 Episcopo quid quaererent Judaei in ecclesia, maxime tali die, quando Christiani Domini sui repraesentant passionem, annuit ut starent. Illis amplius se eius praesentiae ingerentibus, statim ut ora ad clerici accusationem aperuerunt, privati suis vocibus, omnes obmutuerunt. Videns Episcopus ora Judaeorum contra se hiantia, et nulla verba ex eis resonantia, putans quia ad hoc venissent, ut divinis mysteriis illuderent, cum indignatione omnes de atrio ecclesiae expelli praecepit. Clericus vero divinam in se expertus clementiam, statim completo officio, accessit ad Pontificem, confessus est culpam, suscepit poenitentiam. Episcopus, Domini misericordiam admirans et glorificans, tum pro magnitudine miraculi, tum pro poenitentia cognati, eidem suasit ac persuasit, ut puellam a se defloratam, per baptismi gratiam renovatam, legitime duceret, malens illum, sicut vir pius et iustus, ecclesiasticis carere beneficiis, quam illam multis expositam periculis in paternis manere delictis. Clericus non immemor divini beneficii834, satisfacere cupiens Deo pro peccato commisso, conversus est postea in ordine nostro, similiter et eius instinctu puella. Haec mihi saepius recitavit quidam religiosus Abbas ordinis nostri. Ecce vides, quantum boni operata sit in hoc homine contritio. Lapsum erexit, Judaeos elingues fecit, puellam infidelem ad fidem provexit.
NOVICIUS: Bene video, admiror, et gaudeo, Deique bonitatem circa nos in multis considero.
MONACHUS: Quia sermo est de Judaeis, vis adhuc aliam audire historiam, huic ex parte similem, ad honorem fidei nostrae atque Christianorum, confusionemque Judaeorum?
NOVICIUS: Anima mea sitit talla audire.

Notes:
  • 831 D careret.
  • 832 BC vicem suam.
  • 833 ABCP miranti.
  • 834 libri scripti et PK ingratus divini beneficii, R ingratus divinis beneficiis. Sed ingratus nil nisi lapsus librariorum esse videtur. Emendavi immemor ex loco Homil. II. p. 13: qui non immemor divini beneficii saeculum deseruit, et in quodam coenobio ordinis nostri religionis habitum suscepit.
Indexed exemplum: TE017902
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para