Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXV Item de puella Judaea apud Lovaniam baptizata.


MONACHUS: Nuper cuiusdam Judaei Lovaniensis filia tali ordine conversa est ad fidem. Clericus quidam Renerus nomine, capellanus Ducis Lovaniae846, solitus erat intrare domum Judaei eiusdem civitatis, et disputare cum eo de fide Christiana. Habebat autem filiam parvulam, quae valde diligenter intendebat disputationi, secundum capacitatem intellectus sui ponderans tam verba clerici opponentis quam verba Judaei respondentis. Sicque sensim per divinam dispositionem imbuebatur ad fidem catholicam. Suasa etiam a clerico, secrete tamen, contrita est in tantum, ut diceret se velle baptizari. Adhibita est ei mulier, quae sine nota puellam de domo patris educeret. Quam clericus iam dictas baptizari fecit; eamque in monasterio ordinis Cisterciensis, quod Parcus847 dicitur, locavit. Cognita eius conversione, pater infidelis doluit, multam pecuniam offerens Duci, quatenus sibi restitueret filiam, quam furtive conquerebatur fuisse sublatam. Dux vero cum vellet patri restituere filiam, Judaeo scilicet Christianam, restitit ei Walterus848 clericus, dicens: Domine, si hoc scelus commiseritis contra Deum et sponsam eius, nunquam salvabitur anima vestra. Restitit ei et dominus Walterus Abbas Vilariensis. Videns Judaeus se frustratum spe, quam habuit erga Ducem, corrupisse dicitur dominum Hugonem Episcopum Leodiensem. Qui Judaeo in tantum favebat, ut conventui sanctimonialium de Parco literis suis mandaret, quatenus illi filiam restituerent. Veniente vero Judaeo ad iam fatum849 coenobium cum amicis et cognatis suis, virgo infra constituta, cum de illorum adventu prorsus nil sciret, sentire coepit foetorem magnum, ita ut palam diceret: Nescio unde sit, foetor Judaicus me gravat. Interim Judaeis pulsantibus ad fenestram, cum puellae diceret Abbatissa, ut puto: Filia Katherina, sic enim vocata fuit in baptismo, parentes tui volant te videre; respondit illa: Ecce iste est foetor quem sensi. Non videbo illos. Et non acquievit exire. Anno praeterito accusatus fuit idem Episcopus Leodiensis pro eadem causa coram domino Engilberto Archiepiscopo Coloniae in Synodo eius, et praeceptum fuit ei, ne de cetero molestaret supradictum coenobium pro puella baptizata. Tunc quidem subticuit, sed non obedivit. Postea vero literis suis puellam citavit Leodium, sub poena excommunications, patri suo responsuram super obiectis. Venit Katherina, sub bona tamen custodia. Allegatum est pro Judaeo, quod infra annos rapta fuisset, et violenter balptizata. Et dixerunt quidam puellae850: Katherina, dictum est nobis, quod libenter redires ad patrem tuum, si permittereris. Respondit puella: Quis hoc dicit? Responderunt illi : Pater tuus. Tunc illa clara voce tale protulit verbum: Pater meus recte mentitus est per mediam barbam suam. Cumque adhuc instaret advocatus Judaei, commotus dominus Walterus Abbas Vilariensis, ait illi: Magister, vos loquimini contra Deum et contra honorem vestrum. Sciatis pro certo, si851 adhuc unum verbum locutus fueritis contra puellam, ego laborabo apud dominum Papam, ut perpetuum vobis in omnibus causis imponat silentium. Tunc ille timens, secrete respondit Abbati: Domine Abbas, quid nocet vobis, si potero pecuniam extorquere a Judaeo? Ego nihil loquar quod obesse poterit puellae. Qui mox ut salarium suum accepit, dixit Judaeo: Non audeo de cetero loqui de hac causa. Anno praeterito, quando dominus Wido Abbas Claraevallis visitavit in Episcopatu Leodiensi, eundem Episcopum convenit, monuit et rogavit, quatenus intuitu Dei et honoris sui cessaret a vexatione puellae iam Christo dicatae. Cui Episcopus respondit: Bone domine Abbas, quid ad vos de causa ista? Respondit Abbas: Bene ad me, duplici ex852 causa. Primo, quia homo Christianus sum; secundario, quia domus illa, in qua deget853, de linea Claraevallis est. Et adiecit: Puellam et causam eius sub protectione domini Papae constituo, et super literas contra illam a vobis datas appello. Tempore Capituli generalis, literas a domino Papa contra Episcopum impetratas, per Abbatem nostrum misit Priori de Parco, ut si forte Episcopus adhuc conventum vexare propter puellam attentaret, eisdem se854 literis defenderet.
NOVICIUS: Sicut paulo ante in Episcopi Angliae aedificatus sum misericordia, ita in huius Episcopi scandalizatus sum avaritia.
MONACHUS: Defensores eius dicunt eum non esse pertinacem in hoc negotio amore pecuniae, sed zelo iustitiae. Quibus minime creditur, quia si agitaretur stimulis iustitiae, nequaquam cogeret puellam855 baptizatam, virginem Christo consignatam et in religione Christiana, etiam supra aetatem, ferventem, ad Judaicam redire perfidiam.
NOVICIUS: Hoc et mihi videtur.
MONACHUS : Occurrit mihi huic exemplo aliud ex parte856 simile, de quodam milite saeculari, ita ut ex ipso suo facto saepedicto Pontifici exprobrare videatur sententia illa prophetica: Erubesce, Sidon, ait mare.857

Notes:
  • 846 BP Lovanii.
  • 847 Parcus Dominarum, le Parc aux Dames, abbatia Galliae prope Crespy sita.
  • 848 P Renerus.
  • 849 C iam praefatum.
  • 850 P ipsi puellae.
  • 851 B quod si.
  • 852 CP de; paulo post ACD homo sum Christianus.
  • 853 R degit; paulo post BC est Claraevallis.
  • 854 se om BP.
  • 855 BC virginem.
  • 856 C mihi et aliud exemplum huic ex parte.
  • 857 Isai. 23, 4.
Indexed exemplum: TE017905
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para