Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXVI De puella in Linse baptizata.

In villa nobis vicina, quae Linse858 dicitur, infra hoc triennium quandam puella Judaei cuiusdam filia, baptismi desiderio divinitus accensa, ad quandam feminam eiusdem villae venit, et quia baptizari vellet, satis simpliciter intimavit. Cui suasum est a muliere, ut Conradum militem adiret, voluntatemque suam exponeret. Quod cum fecisset, ille gavisus valde, pollicitus est, quia ei consilio, auxilio, vel temporali subsidio nullatenus deesset. Die quando baptizanda erat, dixit ad militeras Domine, procurate ne videat me pater meus infra hoc triduum, quia si ab eo visa fuero, tanta scit859, quod iterum oportebit me redire ad Judaismum. Positi sunt, milite procurante, circa cimiterium homines armati, qui et860 Judaeum vetarent intrare, ut861 puella secure posset introire sive exire sine illius contemplatione. Procurante Deo, baptizata est virgo, et vocata est862 Elizabeth. Paucis diebus elapsis post baptismum, occurrit ei mater infidelis, et ait: Bona filia, revertere ad Judaismum. Respondit illa: Non possum, quia Christiana sum effecta. Tunc mater: Ego bene tibi auferam baptismum. Volens puella probare quid mater dicere vellet, respondit: Quomodo hoc faceres? Ego, inquit Judaea, tribus vicibus te sursum traham per foramen latrinae, sicque remanebit ibi virtus baptismi tui. Quod verbum puella audiens et exsecrans, contra matrem spuit, fugiens ab illa. Praedictus miles, cum sit aetate iuvenis, nec tamen multum dives, virginem loco filiae nutrit, volens illam tradere viro, vel in aliquo locare monasterio.
NOVICIUS: Quid dicturus est Episcopus Leodiensis in die iudicii, cum viderit hunc militem de virginis huius conversione gloriari?
MONACHUS: Non est nostrum Episcopos iudicare, cum saepe a multis multum, sine causa etiam quandoque iudicentur.

Notes:
  • 858 P Linze; paulo post C ante hoc.
  • 859 C certa sum.
  • 860 et om P.
  • 861 AD et.
  • 862 est add CD. * Homil. II. p. 99.
Indexed exemplum: TE017906
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para