Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXIX.* De Episcopo Lombardiae, qui ostendit Christiano Episcopo Maguntinensi nomina sibi commissorum in chartula conscripta.

Tempore Frederici Imperatoris, avi huius Frederici, qui nunc regnat, sedente Christiano Episcopo Maguntiae875 iuxta quendam Episcopum Lombardiae876, requisitus est ab illo, si nosset omnes Episcopii sui homines. Subridente Episcopo, ac respondente: Puto Episcopatum meum non minorem esse tota Lombardia; expavit bonus ac sollicitus Episcopus ille, considerans periculum eius in reddenda ratione.877
NOVICIUS: Et merito. Quomodo ergo unus homo tot animas regere posset sine periculo?
MONACHUS: Visio quaedam satis terribilis memoriae occurrit, quae et supradictis respondet et nostris temporibus videtur esse impleta. Cuius tenor talis est.

Notes:
  • 875 D Moguntiae.
  • 876 BP Longobardiae.
  • 877 hic prorsus oblitus est Episcopus Lombardiae chartulam suam ostendere, quod tamen fecit in Homiliis: ex quo libro quod ad narratiunculae integritatem desideratur, huc transcribam: « Episcopus periculum illius considerans, et expavescens, respondit: Ego novi nomina omnium ovium mihi commissarum: quae scripta continentur in hac chartula; extractam illi ostendens. »
Indexed exemplum: TE017909
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para