Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXX Visio cuiusdam de schismate Romani Imperii, de calamitate Dioecesis Coloniensis, de terra sancta, et adventu Antichristi.

Frater Simon878, cum esset in oratione ante altare sanctae Dei genitricis Mariae, audivit vocem dicentem sibi: Mone pastorem tuum superiorem, et dic ei: Oves tuae fundent sanguinem. Et praecipe ei, ne semet et eas interficiat veneno. Nam et ipse879 posuit cor suum in ventres luporum late hiantium. Membra mea incipient commoveri a crudeli bestia, quae homo facta est. Exi, et clama undique magnam Dei omnipotentis offensam, et dic: Nisi convertamini et emendemini, occidemini et in ignem aeternum mittemini. Inimici mei vindicabunt iniurias meas. Post haec apparuerunt oves quinque880 pinguissimae, ac deinde boves tres macilentae. Pro quibus dum881 quaereret quid significarent, responsum est882: Quinque oves anni sunt quinque magnae abundantiae; et boves tres anni famis validae. Et iterum: Falsi Romani excitabunt crudeles rumores, et iniquo consilio suo divident potestatem Romanam. Et iterum: Jerusalem capietur et destruetur883, et inimici mei vindicabunt iram meam, quia polluerunt vias meas, in quibus ego ipse ambulavi. Fame maxima arctabuntur. Coeli et terra trement884, sed homo non vult tremere a crudeli bestia. Postea sol convertetur in tenebras. Deinde veniet dies habens longitudinem dierum duorum. Post obumbrationem885 autem solis, scietur quod crudelis bestia ostentabitur decem tribubus, quae clausae sunt. Unusquisque felix, scilicet meorum membrorum886, sanguinem fundet, quoniam tunc persecutiones antiquae aperientur887. Ideirco unusquisque felix praeparet se, ita ut recte vivat in hac brevi vita. Post haec frater Simon888 vidit daemonem loricatum et galeatum, habentem squamas tanquam piscis, qui vocatur carpo. Pupillae oculorum eius tetrae et ardentes, tanquam889 facula, quae a vento agitatur. De ore et naribus eius procedebat flamma sulphurea. Dentes eius partim albi, partim sulphurei. Post haec facta est vox: Post contenebrationem solis suscitabit crudelis bestia arte mala quosdam Judaeos tanquam a mortuis, qui tamen non erunt Judaei, sed falsi nuncii, dicentes se a mortuis resurrexisse, veris Judaeis spem vanam promittentes, et in infidelitate sua, et in errore Judaeos foventes, et multos decipientes. Et adiecit890: O Colonia, deplora calamitates tuas, quae venient tibi, quoniam non solum ex culpa solius Episcopi, sed etiam ex communi peccato venient mala supradicta. Verumtamen ipse Episcopus plurimum debet dolere, quoniam ipse omnibus aliis est praelatus. Hanc visionem conventus noster missus super montem891 Stromberg, ibidem reperit. Eodem anno capta est Jerusalem et terra sancta, quod in eadem visione fuerat praedictum.
NOVICIUS: Interpretationem huius visionis892 nosse desidero.
MONACHUS: Partim mihi tractare videtur de his, quae nostris temporibus contigerunt in Episcopatu Coloniensi, partim de adventu Antichristi. Quod autem facta sit haec revelatio in Episcopatu Coloniensi, et ad eiusdem Dioecesis Episcopum, ex fine eius colligo; sed quis fuerit idem Simon893, penitus ignoro. Pastorem hunc superiorem, Adolphum Episcopum intelligo, qui post mortem Henrici Imperatoris quasi venale Imperium habens, veneno avaritiae se ipsum infecit, plurimosque interfecit. Nec mirum894. Posuit enim cor suum, id est, consilium suum, in ventres luporum, ad thesauros Richardi Regis Angliae, late hiantium, quorum consilio Ottonem Saxonem, filium sororis eius, in Regem Romanorum elegit. Ex tunc crudelis illa bestia, scilicet avaritia, facta est homo, id est, hominibus ita sociabilis et cara, ut eius zelo Christianae potestates a iustitia et fide moti895, negligerent iuramenta, periuria parvipendentes. Missus est eodem tempore Cardinalis896 Coloniam, qui Ottonis electionem confirmaret, Principesque a iuramento quod Frederico, qui nunc regnat, fecerant, absolveret; quod magis, ut rei exitus probavit, Imperii fuit divisio, quam confirmatio. Ab illo tempore provinciae incendias vastantur, et897 ecclesiae depraedantur; sanguis multus funditur898, Adolphus deponitur, Colonia obsidetur. Tunc impleta est extrema pars huius visionis: O Colonia, deplora calamitates tuas, et cetera. In principio Episcopatus eiusdem Adolphi, cum praecessissent anni magnae abundantiae, tres fuerunt anni tantae sterilitatis, ut in899 primo anno modius siliginis venderetur marca argenti. Reliqua huius visionis nimis sunt obscura, nec patent meo intellectui.
NOVICIUS: Tempore divisionis Romani Imperii dominus Innocentius Papa a multis iudicabatur, ita ut eum dicerent eiusdem schismatis auctorem, primo partem Ottonis nimis fovendo, postea eundem amplius900 persequendo.
MONACHUS: Propter hoc cum idem beatae memoriae Innocentius die quadam sermonem Romae aedificatorium faceret in populo, Johannes Capotius, qui Ottoni favebat, eius sermonem interrupit, dicens: Os tuum os Dei est, sed opera tua, opera sunt diaboli.
NOVICIUS: Peto ut nunc revertaris ad contritionem, a qua occasione quorundam verborum satis digressum est.
MONACHUS: Tanta est virtus contritions, ut nullum ei obstare possit peccatum, non periuria, non homicidia, non furta901, nec usurae quidem.

Notes:
  • 878 B Frater quidam.
  • 879 ipse add BC.
  • 880 C ei quinque oves.
  • 881 R de quibus cum; mox ABD quaererem.
  • 882 C est ei.
  • 883 C destruetur et capietur.
  • 884 C tremunt, AP et pr D tremebunt.
  • 885 BC umbrationem.
  • 886 BD membrorum meorum.
  • 887 verba quoniam - aperientur om P.
  • 888 Simon om B.
  • 889 C quasi.
  • 890 et adiecit om BC.
  • 891 montem om C.
  • 892 ACDP revelationis; conf. IV, 53.
  • 893 Simon om B.
  • 894 nec mirum om P.
  • 895 P motae.
  • 896 conf. VI, 2. IX, 51.
  • 897 et om BC.
  • 898 P effunditur.
  • 899 in om BC.
  • 900 amplius om P.
  • 901 C non furta, non homicidia.
Indexed exemplum: TE017910
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para