Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXXII De contritione cuiusdam usurarii, querra bufones ex eleemosynis eius orti devoraverunt.


MONACHUS: Multorum ore celebratur adhuc Coloniae factum cuiusdam usurarii, in ecclesia sancti Gereonis Martyris sepulti. Qui cum esset dives et avarus, tandem divina misericordia compunctus, sacerdotem adiit, confessionem fecit, et ut Deum pro suis peccatis placaret, pollicitus est quia omnia sua pro illius nomine pauperibus erogaret. Cui sacerdos respondit: Incide de panibus tuis eleemosynas, ita ut cistam ex eis impleas, claudesque illam. Qui cum die altera eandem arcam aperuisset, quot ibi posuerat913 eleemosynas, tot in ea reperit bufones. Cui cum sacerdos diceret: Vides nunc quantum Deo placeant eleemosynae de usura? Territus ille respondit: Domine, quid faciam? Si vis, inquit, salvus fieri, hac nocte inter vermes istos nudus iaceas. Mira contritio. Ille, licet talem914 stratum nimis abhorreret, vermibus morituris contemtis, immortales effugere cupiens915, tum timore gehennae, tum amore coelestis patriae, nudus se super vermes iactavit. Sacerdos vero arcam ipsam916 adiit, clausit, et abiit. Quam die postera cum aperuisset, nihil praeter ossa hominis ibidem invenit. Quae in porticu praedicti Martyris sepulta917, dicuntur tantae esse virtutis, ut usque hodie nullus bufo terminos eiusdem vivus possit intrare.
NOVICIUS: Si eleemosynae usurariorum vertuntur in bufones, reliqua eorum substantia quales ex se gignet vermes?
MONACHUS: Vermes infernales, vermes immortales, de quibus per Isaiam in persona talium dicitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni918. Subtus eos sternetur tinea919, corpora eorum comedent immortales vermes gehennae, animas semper rodet vermis conscientiae.
NOVICIUS: Potuitne ergo Abbas ille, de quo superius dictum est, ex pecuniis usurarii fructuosas pro anima eius facere eleemosynas?
MONACHUS: Prius, sicut me memini dixisse, usuras pro possibilitate restituit, de reliquo eleemosynas fecit. Hoc in isto factum non est. Quod autem hoc liceat, ex hoc quod sequitur exemplo docebitur.

Notes:
  • 913 C deposuerat.
  • 914 ACDP tale.
  • 915 ABDP vermibus tamen morituris immortales praeponens.
  • 916 BD ipsam arcam; mox adiit om CD.
  • 917 C sepelivit, quae.
  • 918 Isai. 66, 24.
  • 919 Isai. 14, 11. * Homil. I. p. 141.
Indexed exemplum: TE017912
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para