Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM XXXIV De pecunia usurarii, quae pecuniam monasterii iuxta se positam devoravit.

Usurarius quidam cuidam ordinis nostri cellerario quandam pecuniae suae summam commisit reservandam. Quam ille signatam in loco tuto iuxta pecuniam monasterii reposuit. Postea cum usurarius depositum repeteret, cellerarius arcam reserans, neque illam, neque suam invenit. Qui cum vidisset arcae seras intactas, et signacula sacculorum salva, ita ut nulla esset de furto926 suspicio, cognovit, guod pecunia usurarii devorasset pecuniam monasterii. Ex quo colligitur, quod per eleemosynam usurae, monasterii substantia non augeatur, sed deficiat.
NOVICIUS: Magna sunt, quae dicta sunt de contritione; sed quaero, si is qui oculos non habet, contritionem habere possit, cum sine oculis flere non possit.
MONACHUS: Contritio non est in lacrimis, sed in motu cordis, cuius signa lacrimae sunt oculorum, cum et cor lacrimas suas habeat.

Notes:
  • 926 C de furto esset.
Indexed exemplum: TE017914
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para