Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM IV. * De sacerdote qui dixit: Si peccata sunt peccata, nunquam salvabitur anima mea.

Loquente me, ait, tempore quodam cum quodam sacerdote de peccatis, ille non confitendo, sed peccata parvipendendo, respondit: Si peccata, sicut homines dicunt, sunt peccata, et tam gravia, nunquam salvari poterit anima mea. Quare? inquit684. Quia in hac nocte dormivi cum legitima cuiusdam, et hodie celebravi tres missas. Erat autem in eadem nocte duplex festivitas, scilicet Dominicae diei et sancti Laurentii Martyris.
NOVICIUS: Stupenda sunt quae audio; sed miror685 valde, quod Deus tantum in se contentum potest sustinere.
MONACHUS: Si Deus in peccatis statim occideret peccatores, non hodie tam innumeros haberet professores. Vis ergo audire rem horrendam de sacerdote huiusmodi, in quo et mirari poteris ineffabilem patientiam Dei?
NOVICIUS: Volo et disidero, quia divina patientia permaxime nobis686 est necessaria.

Notes:
  • 684 scilicet, Abbas Prumiae.
  • 685 ABD mirum.
  • 686 BC nobis permaxime. ** Homil. II. p. 84 sq.
Indexed exemplum: TE017884
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para