Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM V. ** De luxurioso sacerdote, cui columba in die Natalis Domini tribus vicibus sacramentum altaris tulit, et post contritionem restituit.


MONACHUS: Dominus Conradus, quondam Episcopus Halberstadensis, anno praeterito retulit nobis historiam satis mirabilem, quam contigisse dicebat ante paucos annos in regno Franciae. Erat ibi sacerdos quidam, qui in ipsa nocte Natalis Domini transire debebat per brevem campum de una villa ad aliam, ut ibidem secundum consuetudinem matutinas diceret, missasque celebraret. Opere diaboli, ut creditur687, iuxta villam soli sola mulier occurrit, et quia sine teste fuit, solus cum sola peccavit. Perpetrata culpa tam nefaria, non eum retraxit a maiori contemtu accusatrix conscientia; sed magis timens humanam verecundiam, quam divinam vindictam, ecclesiam intravit, dictisque matutinis, missam de nocte in primo galli cautu, secundum morem, sollemniter inchoavit. Transsubstantiatione vero688 facta, panis videlicet in corpus, et vini in sanguinem Christi, columba nivea ipso sacerdote aspiciente, super altare descendit, totumque ebibens quod erat in calice, rostro suo hostiam tulit, et avolavit. Videns ista sacerdos, satis, etsi non salubriter, est territus, et quid faceret, non parum perpiexus, canonem propter populum circumstantem689, quantum ad verba et signa complevit, sed fructu canons caruit. Post missam, decantatis laudibus, cum missam de mane diceret, eo quod non haberet qui vicem suam suppleret, eadem columba hora qua prius iterum venit, sacramentum abstulit, et recessit.
NOVICIUS: Quare exemplo Abrahae Patriarchae non abegit eam690?
MONACHUS: Talis columba non fuit, quae repelli aut teneri posset691. Puto eam similem fuisse illi columbae, quae in Jordane, vidente Johanne, super verticem Jesu692 resedit.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de illa columba? Eratne Spiritus sanctus?
MONACHUS: Nequaquam, sed indicium praesentiae Spiritus sancti693. Peracto enim ministerio, ad quod a Spiritu sancto fuerat creata, in praeiacentem materiam est redacta. Natura divinitatis non potest oculis corporalibus videri, non694 auribus audiri, non manibus tangi. In subiecta creatura, ut est ignis et columba, saepe visus est.
NOVICIUS: Quid postea egit sacerdos?
MONACHUS: Non cessavit a praesumtione sua, sed tertio accedens ad altare celebraturus missam de die, per eandem columbam, eo modo quo primo et secundo, ei puer natus sacramentum corporis et sanguinis sui subtraxit. Tandem in se miser695 reversus, et de culpa, licet indignus, Dei tamen gratia compunctus, venit ad quendam Abbatem ordinis nostri, confessionem ei faciens tanti peccati. Exposuit ei et696 omnem ordinem rei cum multis lacrimis, videlicet quam indigne tertio repulsus sit a divinis sacramentis. Abbas vero, sicut vir prudens et discretus, contritum eum ex toto corde considerans, virtutemque contritionis probare volens, dandam poenitentiam suspendit, et ut ocius iret celebrare missam praecepit. Ille vero quasi Deo obediens confessori suo, cum multo timore et697 lacrimis ad altare missam celebraturus accessit, quem pius Dominus, qui nihil horum odit, quae fecit, sed dissimulat peccata hominum propter poenitentiam698, mirabiliter laetificavit. Ante horam sumtionis columba rediens, tres hostias, quas singillatim699 tulerat, simul rostro deferens700, corporali imposuit, et trium missarum liquorem de gutture suo calici immisit, ac recessit. Videns haec presbyter, gaudio repletus est maximo, gratias agens Deo, qui facit mirabilia magna solus701. Reversusque ad Abbatem, divinam ei consolationem recitavit, et702 ut ab eo in monachum reciperetur, humiliter supplicavit. Cui respondit Abbas: Non te hoc tempore suscipiam, sed volo ut mare transeas, et pro peccato tue tribus annis in hospitali infirmantibus servias. Si tunc reversus fueris, nullam a me repulsam patieris. Volebat enim, ut per laborem tanti itineris et pericula maris, poenam peccati703 deleret, et pauperes infirmosque propter opera misericordiae sibi intercessores faceret. Fecit file quod Abbas praecepit, et post tres annos revertens, habitum religionis in eius domo suscepit,
NOVICIUS: Felix peccatum, cuius occasione tantus peccator ad tantum pervenit bonum.
MONACHUS: Licet mortalis noxa in se valde sit mala, aliquando tamen per occasionem quibusdam efficitur bona, id est, utilis. Timore unius peccati quandoque homo a multis, imo ab704 omnibus peccatis liberatur. Dum enim poenam imminentem timet, confitetur et dolet, et per poenitentiam totum delet.
NOVICIUS: Bene hoc quod dicis concedo, quia si unam deformem maculam in veste mea videro, occasione illius totam vestem lavo.
MONACHUS: Hoc tamen scire debes, quod quandoque Deus peccata dimittit mortalia, et non quaedam veniale: sed non dimittit aliquod veniale, nisi simul dimittat quodlibet mortale.
NOVICIUS: Quomodo hoc sit non intelligo.
MONACHUS: Quaedam sunt venialia, ut est nimius affectus parentum circa liberos, de quibus non possunt705 dolere, nec ea possunt dimittere, et idcirco eis in praesenti non remittuntur. Sed quicquid de venialibus fiat, homo prudens de mortalibus caveat706, quia cum per se possit cadere, non tamen per se valet resurgere. Quis scit, si Deus lapso dignetur707 porrigere manum sublevantem, hoc est, gratiam illuminantem? Quidam cadunt, ut Judas, et non resurgunt; alii, ut Petrus, cadunt, et fortius resurgunt. Dicam tibi de his testimonia verissima, et tanto tibi esse debent gratiora, quanto sunt recentiora.

Notes:
  • 687 ut creditur om C.
  • 688 vero om DP.
  • 689 propter - circumstantem om C.
  • 690 Gen. 15, 11.
  • 691 C possit.
  • 692 BP Domini; vide Matth. 3, 16.
  • 693 C sancti Spiritus.
  • 694 C nec, hic et Paulo post.
  • 695 B miser ille in se, C miser in se; paulo post C culpa sua.
  • 696 et add BC.
  • 697 C ac.
  • 698 Sapient. 11, 24. 25.
  • 699 C singulariter.
  • 700 CD in rostro deferens, Hom. rostro referens.
  • 701 Psal. 135, 4.
  • 702 et om C.
  • 703 C peccati poenam.
  • 704 ab om D.
  • 705 B non possunt non.
  • 706 C add vel doleat.
  • 707 C dignetur lapso.
Indexed exemplum: TE017885
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para