Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM VII De Godescalco usurario, qui sedem igneam sibi in poenis praeparatam vidit.


MONACHUS: Eo tempore quo magister Johannes Xantensis Scholasticus et magister Oliverus Scholasticus Coloniensis crucem contra Sarracenos praedicaverunt in Dioecesi Traiectensi, sicut mihi retulit supradictus Bernardus, qui tunc temporis collega fuit eiusdem Oliveri et cooperator in praedicatione, erat ibi quidam rusticus, si bene memini, nomine Godescalcus, opere usurarius. Iste cum ceteris, non ex devotione, ut postea patuit, sed ex circumstantium importuna admonitione, crucem suscepit. Cum dispensatores ex mandato Innocentii Papae pecuniam redemtionis colligerent a senibus, pauperibus et infirmis, idem usurarius se pauperem mentiens, cuidam dispensatori circa summam quinque talentorum dedit, talique dolo sacerdotem circumvenit. Testati sunt postea vicini eius, quod dedisse potuisset quadraginta marcas, nec tamen exheredasset liberos suos, quod ipse praetendebat. Deus autem, qui falli non potuit, eius fallaciae730 postea terribiliter conclusit. Sedebat miser in tabernis Deum provocans, eiusque peregrinis exprobrans in hunc modum: Vos stolidi mare transibitis, substantiam vestram expendetis, vitamque vestram multis periculis exponetis. Ego vero cum uxore et liberis meis domi residens, propter quinque marcas, quibus redemi crucem meam, similem vobis habebo mercedem. Sed iustus Dominus, ut palam ostenderet quantum ei placeret labor et expensae peregrinantium, et quantum eius oculis displiceret dolus ac blasphemia detrahentis, hominem miserrimum tradidit Satanae, ut disceret non blasphemare. Nocte quadam dormiente eo cum uxore sua, in proprio molendino domui suae contiguo motum quasi rotae molentis audivit. Clamansque731 puerum, dixit ei: Quis admisit molendinum? Vade vide quis ibi sit. Ivit puer, et rediit; nimio enim horrore perculsus732 procedere non potuit. Cui dominus: Dic, quid733 est ibi? Respondit: Tantus horror ad ostium molendini invasit me, ut compellerer redire. Et ille: Etiamsi diabolus ibi sit, ego vadam et videbo. Iniectaque toga scapulis, eo quod nudus esset, ad molendinum venit, ostium aperuit, introspexit734, in quo horrendam visionem vidit. Stabant ibi duo equi nigerrimi, et vir quidam deformis eiusdem coloris iuxta equos. Qui dicebat ad rusticum: Festina735, ascende equum istum, quia736 propter te adductus est. Expalluit ille et contremuit, quia iubentis vocem minus libenter audivit. Cumque ad talem obedientiam imparatus esset, iterato clamat diabolus: Quid tardas? Proiice vestem et veni. Erat autem crux, quam susceperat, eidem vesti assuta. Quid plura? Virtutem diabolicae vocis per desperationem in corde suo sentiens, et iam resistere non valens, vestem reiecit, et737 molendinum intravit; equum, imo diabolum, ascendit. Ascendit et diabolus equum alterum, et sub multa celeritate simul deducti sont ad diversa loca poenarum. In quibus homo miser patrem et matrem miserabiliter vidit, aliosque plurimos, quos defunctos ignoravit. Vidit ibi etiam quendam honestum militem nuper mortuum, Heliam nomine de Rininge, burgravium in castre Huorst, vaccae furenti insidentem averse738 corpore, ita ut dorsum haberet ad corna vaccae. Quae huc illucque discurrebat, et crebris ictibus dorsum militis cruentabat. Cui cum usurarius diceret: Domine, quare sustinetis tantam poenam? respondit: Vaccam istam rapui sine misericordia cuidam viduae, et ideo sine misericordia oportet me ab illa poenam hanc sustinere. Ostensa est ei in eisdem locis ignea sedes, in qua nulla poterat esse quies, sed sessio poenalis, et poena interminabilis. Dictumque est ei: Modo reverteris in domum tuam, post tres autem dies exuto corpore reverteris in739 locum tuum, et mercedem tuam accipies in sede ista. Mox a daemone reductus, et in molendino depositus, pene exanimis relictus est. Inventus ibi ab uxore et familia, atque in lectum deportatus, cum requireretur, ubi esset, vel unde veniret, respondit: Ad loca infernalia ductus fui, et haec atque haec ibidem vidi. Ostendit mihi in eisdem locis ductor meus sedem unam, et dixit, quia mihi foret praeparata, et quia post tres dies recepturus essem mercedem meam in ea. Vocatus est sub celeritate sacerdos, rogatus ab uxore, ut pusillanimem confortaret, desperatum erigeret, et ad ea quae sunt salutis, hortaretur. Quem cum sacerdos moneret, ut contritionem haberet de peccatis suis, et ut puram faceret confessionem, dicens, neminem debere de Dei misericordia desperare; respondit: Quid prosunt verba ista? Non possum conteri, superfluum iudico confiteri. Quod de me dispositum est, necesse est impleri. Sedes mea parata est, post tertium diem illuc veniam, et secundum quod gessi, in ea recipiam. Sicque740 sine contritione, sine confessione, sine viatico et sacra unctione tertio die defunctus, in inferno sepultus est. Sacerdos vero cum ecclesiasticam ei negaret sepulturam, ab uxore eius corruptus, in cimiterio positus741 est. Propter quod postea in Synodo Traiectensi accusatus, poena nescio qua mulctatus est. Vix sunt tres anni elapsi, ex quo ista contigerunt. Ecce iste sicut superior cecidit, et minime surrexit.
NOVICIUS: Videtur mihi aliquid habere significationis, quod in vacca ingnieta poenam suam miles recepit, usurarius vero in sede quae signum est quietis et stabilitatis.
MONACHUS: Deus secundum qualitatem et modum peccati ipsum punit peccatum. Miles iste quia vaccam rapuit, in vacca peccatum luit. Haec de qualitate. Vacca propter pascua per diversa prata discurrit, et assidua praecisione recrescentia gramina depascit. Vacca, ipsa sua inquietudine et depastione, nobiles et advocatos temporis nostri designat, qui domos et agros subditorum hospitando depascunt, et per assiduas exactiones, quas in illos faciunt, in substantia recrescere non sinunt. Isti praedonibus in poenis similabuntur, et sicut modo alios agitant, ita ipsi cum praedicto milite exagitabuntur. Haec de modo dicta sint. Usurarius vero, quia domi quiete residens pecuniam suam ad usuram dedit, in inferno sedem igneam recepit. Bene autem eadem sedes ignea fuit, quia sicut ignis stipulam, ita usura pauperum devorat742 substantiam.

Notes:
  • 730 BR fallaciam. X, 31: ac si ei oratione fidelis viduae conclusum fuisset. Homil. III. p. 112: non bene sciebant argumentari, quibus tam cito poterat concludi.
  • 731 R vocansque; conf. V, 35.
  • 732 BCP percussus.
  • 733 DP et corr A quis.
  • 734 BC et introspexit.
  • 735 C festine; conf. V, 16.
  • 736 BC qui.
  • 737 et om BC.
  • 738 ADP adverso.
  • 739 BC ad, et paulo post recipies.
  • 740 B sicque miser, C sicque miser ille.
  • 741 BP sepultus.
  • 742 D consumit; mox C facultatem.
Indexed exemplum: TE017887
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para