Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM VIII Quam grave peccatum sit usura.


NOVICIUS: Videtur mihi usura peccatum esse multum grave, et ad emendandum difficile.
MONACHUS: Juste moveris. Non est aliquod peccatum, quin quandoque743 quiescat; usura vero nunquam a peccato cessat. Dormiente domino suo ipsa non dormit, sed semper crescit et ascendit. Difficilis est ad emendandum, quia Deus non dimittit reatum744, nisi restituatur ablatum. Fornicator, adulter, homicida, periurus, blasphemus, mox ut de peccatis suis conteruntur, indulgentiam a Deo consequuntur; usurarius vero, licet de peccato suo745 doleat, tamen quamdiu usuram tenet, cum possit restituere, nil consequitur indulgentiae.
NOVICIUS: Quid si iam usuram consumsit, vel liberis suis distribuit, nil habens praeter possessiones instas?
MONACHUS: Illas tenetur vendere, et rapinam reddere.
NOVICIUS: Quia Episcopi, qui sunt Ecclesiarum praelati et speculatores, usurariis communicant, et ad sepulturam Christianam recipiunt, idcirco multi sunt hodie.
MONACHUS: Si solummodo vitia sibi commissorum dissimularent, et non eis similia facerent, tolerabile esset. Quidam Episcoporum tam graves in plebem sibi subiectam hodie faciunt exactiones, sicut personae saeculares. Isti sunt ficus malae, malae valde746. Valde timendum est talibus, ne sibi cathedras praeparent iuxta sedem usurarii in inferno, quia usura et exactiones, violentae nil aliud sunt nisi praedationes et rapinae747.
NOVICIUS: Quomodo valere possent748 membra, ubi tam infirma surit capita?
MONACHUS: Occasione huius sedis recordor cuiusdam parabolae a quodam Episcopo dictae.

Notes:
  • 743 sic emendavi. C quod quandoque non, R quod non quandoque, ABDPK nisi quandoque. Conf. II, 17. IV, 15.
  • 744 BD peccatum.
  • 745 ADP peccatis suis.
  • 746 Jerem. 24, 3.
  • 747 ABDP sunt quam rapinae.
  • 748 C robusta possent esse.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para