Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SECUNDA. DE CONTRITIONE

CAPITULUM IX De parabola Lupoldi Wormaciensis Episcopi.

In Wormacia ante paucos annos quidam Episcopus fuit, nomine Lupoldus, solo quidem nomine Episcopus, opere autem tyrannus. Hic cum esset vanissimus, nil in se habens pietatis, nil religiositatis749, dicebat ei quodam tempore germanus suus, vir nobilis: Domine Episcope, multum scandalizatis nos laicos vestro exemplo. Antequam essetis Episcopus, aliquid Deum timebatis, modo nil prorsus de illo curatis. Cui ille respondit: Frater, duo vicini erant, ex quibus unus exemplo alterius peccavit. Mortui sunt ambo, et deducti in infernum. Cum essent in tormentis, unus alteri dicebat: Vae tibi, quia tuo exemplo provocatus ad peccatum merui hunc locum. Cui alter: Bone vicine, si placet tibi amplius sedes mea, trade mihi illam, et ego dabo tibi meam. Sic dico vobis, frater, quando venerimus ad inferos, si videbitur vobis sedes mea honorabilior, ascendite eam, et ego recipiam vestram. Respondit ille: Mala consolatio haec. Iste Lupoldus ita diabolicus erat, ut tempore schismatis, quod erat inter duos Reges, Ottonem scilicet et Philippum, cum sibi usurpasset Episcopatum Maguntinensem eiusdem Philippi auctoritate, et multis interesset bellis, non parceret ecclesiis, non cimiteriis. Et cum ei milites sui dicerent:. Domine, non licet nobis spoliare cimiteria; respondit: Si ossa mortuorum tollitis, tunc primum cimiteria spoliatis. Qui cum esset privatus ab officio et beneficio ab Innocentio Papa propter invasionem iam dicti Episcopatus, auxilio Philippi fretus, collecto exercitu, profectus est in Italiam, ipsum Papam debellare. Quem etiam in diversis locis, quod dictu horribile est, ardentibus candelis excommunicavit. Postea vero in odium Imperatoris Ottonis officio et beneficio restitutus est. Vir iste saepe et valde, ut iam dictum est, cecidit; nescio utrum surrexit in fine per contritionem. Hoc scio, quod legatio in qua hominem deposuit750, multae dissensionis seminarium fuit.
NOVICIUS: Saepe quosdam vidi cadere, et per poenitentiam resurgere; sed quod quidam fortius resurgant, probari mihi vellem exemplis.

Notes:
  • 749 C nil misericordiae habens vel pietatis, nil in se religiositatis.
  • 750 conf. II, 15. VII, 56. XII, 49. Mox C mu1torum seminarium fuit dissensionis. Seminarium, id est, causa, occasio. Vit. S. Engelb. II, 4: « literas cum legisset, in ignem mittens pedibus conculcavit, ne discordiae seminarium fierent inter ipsum et cognatum suum. » Infra III, 26. Gen. 37, 5.
Indexed exemplum: TE017888
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para