Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM I Quid sit confessio, qualis esse debeat, quae eius sit virtus, quis fructus.

SINE desiderio confessionis quia931 infructuosa est omnis contritio, videre debemus quid sit confessio, qualis esse debeat, quae sit eius virtus, quis fructus.
NOVICIUS: Si sine proposito confessionis informis est contritio, necessarium est scire ista, noviciis maxime, qui mox post conversionem suam omnia peccata, quae commiserunt, tenentur Abbati suo confiteri: sicut sum a te edoctus, et in memetipso expertus.
MONACHUS: Confessio tantum bonum est, ut solo eius desiderio, etiamsi necessitas actum932 excludat, peccata dimittantur. Unde Psalmista dicit: Dixi: Confitebor adversum me iniustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei933. Dixi, id est, deliberavi.
NOVICIUS: Quid est confessio?
MONACHUS: Scire debes, triplicem esse confessionem, laudis, fidei, criminis934. De confessione laudis Salvator in Evangelio dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae935. De confessione fidei dicit Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem936. De confessione vero criminis ait Apostolus Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra, ut salvemini937. Initium enim iustitiae confessio peccatorum est. Unde scriptum est in libro Machabaeorum: Judas praecedet vos in bellum938, id est, confessio. Confessio criminis est, per quam latens animae morbus aperitur, spe veniae consequendae. Haec multiplex esse debet, voluntaria, festinata939, debita, verecunda, generalis, specialis, individualis, nuda, integra, discreta, accusatoria, amara, sollicita, meticulosa, vera, aestimativa, hilaris, propria, pluralis940, frequens. Breviter ista transcurro, nec ad plenum, studio brevitatis, elucido, quia ad exempla festino.
NOVICIUS: Habetne auctoritatem confessio a veteri testamento?
MONACHUS: Confessio sacramentum esse dicitur veteris testamenti, figuris manifestis in illo declarata, verbis mandata, et941 exemplis confirmata. Leprosus ad arbitrium sacerdotis mundus vel immundus iudicatur942. Unde Salvator cuidam leproso a se sanato dixit: Vade ostende te sacerdoti943. In quatuor verbis huius clausulae, quatuor mihi videntur esse consideranda, quae maxime in confessione sunt observanda, videlicet, ut sit festinata, ut sit nuda, ut sit integra, ut sit debita, id est, ut fiat proprio Pastori. Ac si dicat Dominus: Vade, ut confessio tua sit cita, vel festinata; ostende, ut sit nuda; te, ut sit integra; sacerdoti, ut sit debita944. Quem gratia Jesu mundat intus per contritionem, ut foris mundus iudicetur, ostendere se debet sacerdoti per confessionem. Unde sponsus voce confessoris in Canticis Canticorum loquitur ad contritum peccatorem: Ostende mihi faciem tuam, per cordis contritionem, sonet vox tua in auribus meis945, per oris confessionem. Quid manifestius hac figura? Quod verbis mandata sit, testis est Propheta David, qui dicit: Confitemini Domino, quoniam bonus. Item: Revela Domino viam tuam946, subaudis, per confessionem. Et in Isaia secundum Septuaginta: Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris947. Quod autem exemplis sit confirmata, exemplum est nobis ipse David, qui super peccato Bersabeae, venienti948 ad se Nathan respondit dicens: Peccavi Domino949 .
NOVICIUS: Miror utrum sit maior virtus in contritione, sive in confessione.
MONACHUS: Non nisi per contritionem peccatori culpa dimittitur, et hoc sub quadam conditione, scilicet ut confessio subsequatur. Quod si necessitas illam excluserit, defectum ilium summus sacerdos supplebit. Est tamen confessio signum contritionis. Cuius virtutem et fructum magis tibi exemplis, quam scripturarum testimoniis ostendere proposui.

Notes:
  • 931 C add inutilis et.
  • 932 KR ipsum actum.
  • 933 Psal. 31, 5.
  • 934 BD et criminis.
  • 935 Matth. 11, 25.
  • 936 Rom. 10, 10.
  • 937 Jac. 5, 16.
  • 938 Mach. I, 2, 66.
  • 939 R festina, hic et infra.
  • 940 pluralis om C.
  • 941 et om BC.
  • 942 Levit. 13 et 14.
  • 943 Matth. 8, 4.
  • 944 Homil. III. p. 92: « in confessione illa quae supra dicta sunt, requiruntur, hoc est, ut sit festinata, propter quod dicitur ite; nuda, propter quod subditur, ostendite; integra, propter quod additur vos, quasi non partem corporis, sed totum; debita, dum concludit, sacerdotibus. »
  • 945 Cant. 2, 14.
  • 946 Psal. 105, 1. 36, 5.
  • 947 Isai. 43, 26.
  • 948 BC veniente.
  • 949 Reg. II, 12, 13. * Homil. II. p. 13.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para