Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM X De Johanne Scholastico Prumiae, qui cum daemone fertur concubuisse.

Prumiae Scholasticus quidam fuit, Johannes nomine, vir quidem satis literatus, sed levis et lubricus1000. Isti, sicut de eo dicebatur, et sicut ab Abbate eiusdem monasterii audivi, femina quaedam promiserat, quod tali nocte ad eum veniret. Nocte condicta, illa quidem non venit, sed in eius specie consimilique voce diabolus clerici lectum ascendit. Quem putans feminam bene sibi notam esse, cognovit eum. Mane surgens, cum daemonem, quem1001 feminam esse putavit, egredi compelleret; respondit ille: Cum quo putas te hac nocte iacuisse? Cumque ille diceret, cum tali femina; respondit daemon: Nequaquam, sed cum diabolo. Ad quod verbum Johannes, sicut mirabilis fuit, ita mirabile verbum, quod dicere verecundor, respondit, diabolum irridens, et de opere nil curans.

Notes:
  • 1000 Gregor. Dial. IV, 52: usque ad aetatem decrepitam levis ac lubricus exstitit. IV, 37: luxurioso ac lubrico.
  • 1001 AD quam.
Indexed exemplum: TE017935
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para