Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XI De Henrico cive Susaciae, qui a daemone in specie mulieris raptus, et in pasculo depositus, amens effectus est.

In civitate Susacia1002 civis quidam erat Henricus nomine, cognomento Gemma. Huius officii1003 fuit vinum in tabernis vendere. Habebat autem tabernam aliquantulum a domo sua remotam. Qui cum nocte quadam secundum consuetudinem tarde de taberna rediens, et pecuniam de vino collectam secum portans, domum festinaret, vidit quandam speciem muliebrem in alba veste et linea stantem in loco quodam, ubi cives solent placitare1004. Nihil mali de ea suspicans, cum ad locum venisset, illa per vestem hominem traxit, et ai: O amice, diu te hic exspectavi; amare me debes. Illo vestem de manu eius excutiente, ac dicente: Sine me ire, luxuriae tuae non consentiam, sed vadam ad uxorem meam; illa fortiter institit, ad commixtionem eum invitans. Quae cum verbis non proficeret, inter brachia sua virum tollens, et multum comprimens, in aera levavit, atque ultra monasterium sancti Patrocli, quod satis altum est, illum transferens, in pasculo deposuit. Qui dimissus, extra mentem factus, cum post horam resumtis viribus respirasset, surrexit, et ad domum suam claustro vicinam, manibus pedibusque reptando, cum labore veniens, ad ostium pulsavit. Surgente familia ut lumen accenderet, clamavit ille: Nolite lumen accendere, non enim mihi expedit illud videre. Et reclinaverunt eum in lectulo suo, quia debilis erat valde, tam in sensu quam in corpore. Tribus noctibus continue intempesta nocte idem daemonium pulsavit ad ostium, Henrico clamitante1005: Scio quia propter me venit; scio quia propter me pulsat. Postea supervixit annum, debilis et infatuatus. Haec mihi retulit monachus noster Theodericus Susaciensis, dicens celebre esse valde in eadem civitate, cuius frater adhuc vivit in ecclesia sancti Patrocli canonicus.
NOVICIUS: Si daemones hominibus in assumtis corporibus commiscentur, sicut diversis iam exemplis ostensum est, miror si de feminis possint generare, sive de viris concipere et parere.
MONACHUS: De hac quaestione solvenda nihil novi scio, sed quod in antiquis historiis legi, hoc replico1006.

Notes:
  • 1002 Susacia oppidum Westphaliae, hodie Soest dictum.
  • 1003 conf. IV, 4; paulo post B taberna.
  • 1004 AB placidare.
  • 1005 BC clamante.
  • 1006 R replicabo.
Indexed exemplum: TE017936
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para