Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XII Exemplum de Hunis, et de Merlino, et quod in filiis ineuborum sit veritas humanae naturae.

Cum gens Gothorum1007 de Asia migraret in Europam, sicut in eius gestis legitur, haberetque mulieres deformes in suo comitatu, eiecit illas, timens ne liberos nimis deformes gignerent, sicque nobilitatem Gothorum deformarent1008. Quae de castris extrusae, cum errarent in nemore, accesserunt ad illas incubi daemones, genueruntque ex eis filios et filias. Ex quitus processit fortissima gens Hunorum. Legitur etiam Merlinus propheta Britannorum ex incubo daemone, et sanctimoniali femina generatus. Nam et Reges, qui usque hodie regnant in eadem Britannia, quae nunc Anglia dicitur, de matre phantastica descendisse referuntur. Merlinus vero homo rationalis et Christianus fuit; multa futura praedixit, quae quotidie implentur.
NOVICIUS: Si homines ex utriusque parentis semine1009 concipiuntur tantum et nascuntur, quomodo dicendi sunt homines, qui partim ex homine, partim ex daemone carnis suae trahunt originem? Numquid resurgit1010 in iudicio, quod non est de veritate humanae naturae?
MONACHUS: Dicam tibi quod audivi a quodam literato viro de hac quaestione. Ait enim: Crementum humanum, quod contra naturam funditur, daemones colligunt, et ex eo sibi corpora, in quibus tangi viderique ab hominibus possint, assumunt; de masculino vero masculina, et de feminino feminina. Sicque dicunt magistri in his, qui de eis nascuntur, veritatem esse humanae naturae, eosque in iudicio, ut vere1011 homines resurgere. Haec de his sufficiant.1012 Nunc revertamur ad confessionem, de qua occasione interrogationis tuae aliquantulum digressum est, exempli causa.

Notes:
  • 1007 B Gottorum, ut apud Cam. Lus. III, 100: Gottica gente.
  • 1008 P gigneret - deformaret.
  • 1009 C semine parentis.
  • 1010 AD resurget, B resurgent, ut Psai. 1, 5.
  • 1011 C veros.
  • 1012 BC dicta sufficiant. * Homil. I. p. 25.
Indexed exemplum: TE017938, TE017937
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para