Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE
CAPITULUM XIII* De Aleide sanctimoniali in Lancwade, quae per con fessionem a visibili infestatione1013 daemonis liberata est.
Bonnae civitate1014 Dioecesis Coloniensis sacerdos
quidam fuit, nomine Petrus, eiusdem ecclesiae vicarius. Iste, nescio quo Dei
iudicio, in camerae suae ostio se suspendit. Cuius concubina, Aleidis nomine, tam
horrenda eius morte territa, saeculum deseruit, et in coenobio quodam
sanctimonialium, quod Lancwade1015 dicitur, religionis habitum suscepit.
Die quadam, cum stans in dormitorio de fenestra prospiceret, contemplata est1016 iuvenem, imo in iuvene daemonem,
stantem iuxta puteum muro dormitorii contiguum; qui ea vidente unum pedem super
lignum, quo ambiebatur puteus, posuit, et altero se quasi volitando, ad ipsam in
fenestram deposuit. Quam cum extensa manu per caput rapere conaretur, territa
retrorsum cecidit et clamavit, pene exanimis facta. Audito eius clamore, accurrere
sorores, in lectum suum illam reclinantes. Recedentibus illis, cum paululum
respirasset, solaque iaceret, daemon iterum affuit, et verbis quibusdam amatoriis
eam sollicitare coepit. Cui1017 cum contradiceret, intelligens
spiritum eum esse malignum; respondit fille: Bona Aleidis, noli sic dicere,
consenti mihi, et ego te habere faciam virum honestum, probum, nobilem,
divitemque. Quare fame te crucias in hoc paupere loco, vigiliis aliisque multis
incommodis ante tempus te interficiendo? Revertere ad saeculum, et1018 utere deliciis, quas Deus homini creavit; nihil tibi, me
duce, deesse poterit. Tunc illa: Doleo quod tamdiu te secuta sum, recede,
quia1019 non acquiescam tibi. Post haec verba
daemon nasum mungens1020, contra eam ipsam
immunditiam ad parietem lecti tam fortiter proiecit, ut pars aliqua resiliens,
vestimento eius adhaereret; sicque disparuit. Eratque emunctio ipsa sicut pix
nigerrima, et tanti foetoris, ut tolerari non posset. Deinde cum spiritus ille
nequissimus die noctuque esset ei infestissimus, suaserunt quaedam ex sororibus,
ut aquam benedictam semper paratam haberet, qua venientem aspergeret; aliae vero,
ut eundem, si aquam non timeret, thurificaret. Omnia quidem haec tentavit, sed
modicum ei profuit. Nam quotiens contra se signum crucis factum vidit, aspersionem
etiam, sive thurificationem, ad modicum quidem cessit, sed mox1021 rediit. Tunc una ceteris sororibus aetate maturior atque
prudentior, suasit ei, quatenus daemonem propius accedere sineret, et tunc alta
voce salutationem angelicam in eius faciem iacularet. Quod cum fecisset, diabolus,
ac si sagitta esset percussus, vel turbine impulsus, aufugit, nec unquam propius
ei ex illa hora accedere praesumsit.
NOVICIUS: Hactenus mirabar1022, quod diabolus angelicam salutationem dicere vel incipere
non potuit, sicut te dixisse recolo superius capitulo sexto.
MONACHUS: Huius loci
ibidem recordatus sum. Sanctimonialis vero tali iaculo munita, daemonem ab illa
hora vidit sine terrore, et audivit sine timore. Die quadam de his loquens cum
vire quodam religioso, suasit ille ei1023 dicens:
Fac Priori tuo confessionem generalem pure, plene ac devote, in quantum occurrunt
memoriae1024, et
liberaberis omnino a daemonis huius infestatione. Cui cum consilium tale
placuisset, mox accedens ad Priorem, rogavit sibi praefigi locum et horam
audiendae confessionis. Mane, dictis matutinis, illa se praeparans, festinavit ad
locum praefixum, capellam scilicet monasterio adhaerentem, ubi Prior exspectabat.
Et ecce, daemon occurrens in via festinanti, dixit: Aleidis, quo vadis? quo
properas? Et illa: Vado confundere me et te. Tunc daemon: O Aleidis, noli,
noli, revertere, revertere. Respondit illa: Saepius confudisti me, ego modo
confundam te: Non revertar. Quam cum non posset blanditiis sive minis retrahere,
sequebatur eam usque ad locum confessionis, sicut milvus in aere super ipsam
volitans. Quae mox ut genua coram Priore flectens ad confessionem os aperuit, ille
clamans et eiulans evanuit, nec unquam ab illa hora ab ea visus vel auditus est.
Ecce hic habes manifestum exemplum, quantae virtutis sit pura confessio. Haec mihi
relata sunt a domino Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae. Cum1025 talia, fama divulgante, cognovisset de praefata femina, sibi, cum
esset Bonnae canonicus, optime nota, ad locum per se ipsum accessit, et eo ordine,
quo dicta sunt, ab illius ore cuncta audivit.
NOVICIUS: Si confessio tanti
ponderis non esset, nequaquam daemones tam graviter turbaret.
MONACHUS: Occurrit
aliud1026 exemplum, in quo satis cognosces, quam
gravissime exacerbentur, cum peccata nostra confitemur. Haec quae dicturus sum,
post conversionem meam facta sunt, et a domino Karolo mihi relata, aliquando
Priore nostro, tunc Abbate Vilariensi; sed nomen personae sive1027 loci satis doleo me non retinuisse. Ait enim sic:
- 1013 ABP infestinatione.
- 1014 BP civitati s.
- 1015 Langwaden villa in Dioecesi Coloniensi, prope Wevelinghoven.
- 1016 AP et contemplata esset.
- 1017 P quae; paulo post B eum spiritum esse malignum, D eum spiritum malignum esse.
- 1018 et om BC.
- 1019 quia om BC.
- 1020 P emungens.
- 1021 P statim.
- 1022 ABCDPK hactenus non mirabor, R deinceps non mirabor. Conf. infra VI, 15. VII, 45. VIII, 86.
- 1023 ABP ei ille.
- 1024 C memoriae occurrunt, P occurrit memoriae.
- 1025 R qui cum.
- 1026 C mihi aliud.
- 1027 R ac. III, 24: no-men vero domus sive personae subticuit. I1I, 32. VIII, 32.