Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XIV De sacerdote a diabolo per prophetiam mortis decepto, et per confessionem liberato.

Erat quidam sacerdos, et adhuc est, admodum religiosus et ob vitae meritum multis dilectus, in partibus nostris parochiam regens. Invidens gratiae eius milleartifex diabolus, nolebat eum apertis tentationibus molestare, sperans ilium sub specie boni ad suum consilium efficacius inclinare. In angelum lucis se transfigurans minister ille tenebrarum, ostendit se sacerdoti, et ait: Amice Dei, missus sum ad te, nunciare quae ventura sunt tibi. Praepara te, quia hoc anno morieris. Sacerdos vero, nullam habens de angelo malo suspicionem, sed ita credens esse futurum, ut praedixerat, coepit se diligenter quasi ad mortem praeparare, conscientiam per confessionem mundare, corpus ieiuniis, vigiliis assiduisque orationibus castigare, annonam suam cum supellectili egentibus erogare. Cumque multi ab eo quaererent, cur tam indiscrete sua distraheret, uni tamen1028 illorum sub typo confessionis causam aperuit, dicens: Angelus Domini revelavit mihi, quod hoc anno moriturus sim1029. Ille vero, cum hoc minime celare posset, alteri cuidam sibi familiari dixit; sicque per eum ad notitiam totius parochiae pervenit. Anno expleto1030, sacerdos non est mortuus, et inventus est falsus propheta diabolus. Et quia electis omnia cooperantur in bonum1031; in eo, in quo vir sanctus videbatur a diabolo deceptus, est promotus. Nimis enim de tam dolosa circumventione erubescens, propter homines, ad quos verbum pervenerat, nec habens unde viveret, saeculum cum parochia deseruit, et in quadam domo ordinis nostri, cuius nomen excidit, se convertit. Facto eo novicio, iterum diabolus affuit, et huiusmodi verbis praedictum dolum palliavit: Ne turberis, inquit, homo Dei1032, quod mortuus non es, ut praedixi, quia Deus sua providentia vitam tuam distulit ad multorum aedificationem. Missus sum ab illo, ut tibi assistam, instruam et custodiam. Et credidit ei ille. Cirta quem diabolus frequenter versabatur, et semper, sicut postea notavit, ad ea quae ad commodum sunt, eum hortabatur. Cum eum fervor quandoque impelleret amplius orare, vigilare, sive manibus laborare, arguit eum ille1033 dicens: Discretio mater virtutum est. Diu adhuc poteris vivere, et ideo tibi debes parcere, ut possis Deo diu servire. Quando lapidem levare volebat maiorem, iterum dicebat: Nimis magnus est, leva istum. Cum factus esset monachus, ait illi: Roga Priorem, ut concedat tibi ire ad singulares labores, quatenus liberius1034 uti possis meo colloquio, et ego tuo. Et licentiavit ei Prior, ut causam cognovit. Nocte quadam volens diabolus dolum diu praetractatum1035 perducere ad effectum, intempesta nocte ad lectum monachi accessit, excitans eum et dicens: Surge, Dominus vult remunerare labores tuos magnos. Vade ad cameram privatam, et in tali trabe zona tua suspendes te, ut sic martyrem recipiat te. Audito hoc verbo monachus expavit, et contra diabolum crebrius spuens, clamavit: Recede, inique, a me, recede; modo novi quis sis. Et signans se, fugavit illum. Vides quanta sit circa nos clementia divina. Bene permisit ut servum suum diabolus in bono, licet insidiose, subtiliori propositione exercitaret; noluit tamen ut grossam assumtionem subinferret, ne simplex deceptus, conclusionem aeternae mortis incurreret. Statim surgens, ad lectum Prioris accessit, et1036 dormientem excitavit, signum ei faciens confessions. Illo innuente, ut exspectaret usque mane, cum non acquiesceret, surrexit, atque cum eo Capitulum intravit. Mox se monachus prosternens ad pedes Prioris, confessus est qualiter a diabolo sub angeli specie sit multo tempore deceptus, et per consilium suspendu a se deprehensus. Confessus est et alia peccata sua. Cui cum Prior aliquam poenitentiam iniunxisset, et ut de cetero cautior foret monuisset, ad lectum suum rediit. Monachus vero, ob necessitatem naturae, privatam ascendens, dum in una sedium sederet, daemonem per confessionem exacerbatum cum arcu extento sagittaque imposita contra se vidit stantem et clara voce dicentem: Malo tuo confudisti me, ecce nunc occidam te. Cui cum ille responderet: Vade, maledicte, iam non timeo te; ad signum crucis evanuit; sicque per virtutem confessioonis liberatus, amplius daemonem non vidit.
NOVICIUS: Quid est quod huic sacerdoti diabolus nocere non potuit; Arnoldum vero plebanum sancti Remigii, de quo supra dictum est, tam crudeliter occidit?
MONACHUS: Sicut dicit Psalmista: Custodit Dominus omnnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet1037. Unde et eiusdem plebani filiam corrupit, virgini vero de Nivella nocere non potuit. Non sine causa diobolus tantam potestatem accepit in utrumque, patrem scilicet et filiam.
NOVICIUS : Si daemones tantum turbantur, cum peccata nostra confitemur, puto eos plurimum exhilarari, cum eadem per silentium tegimus.
MONACHUS: Hoc certissimum est. Hoc plenius agnosces in distinctione septima capitulo decimo, ubi gratia beatae Dei genitricis quibusdam ad confitendum lingua reserata est. Ipsi enim gloriosae Virgini eadem distinctio assignabitur.
NOVICIUS: Ex his quae dicta sunt satis intelligo, confessionem animae esse medicinam; nunc nosse vellem1038, si aliquid salutis per eam corpus recipiat.
MONACHUS: Utriusque hominis medicina est: nam sicut animam peccatoris liberat a poena gehennali, sic nonnunquam corpus liberat a poena temporali.
NOVICIUS: Videtur mihi utile nimis de his exempla audire, quia multi sunt, si scirent fructum corporalem esse in confessione, paratiores essent in illius exsecutione.
MONACHUS: Numquid non memor es, qualia vel quanta dominus Walterus Abbas Vilariensis nobis dixerit de confessione, veniens de sollemni curia Franckinvord, in qua filius Frederici Regis Romanorum electus est in Regem?
NOVICIUS: Bene quidem recordor, sed quia mens hominis labilis est memoriae, placet semel audita, maxime quae saluti sunt necessaria, saepius audire.
MONACHUS: Cum essem, inquit, Franckinvord, et loquerer cum magistro Conrado Decano Spirensi, inter cetera dixi illi: Quaedam novi de confessione, quae vos praedicatores scire deberetis. Praedicabat enim crucem; et rogavit me illa replicare. Quorum tenor talis est.

Notes:
  • 1028 BC tantum.
  • 1029 CP sum.
  • 1030 P completo.
  • 1031 Rom. 8, 28.
  • 1032 Dei om P.
  • 1033 C ille eum.
  • 1034 B uberius.
  • 1035 BCP protractum. Vit. S. Engelbert. II, 1. apud Boehmer. in Font. Rer. Germ. II. p. 307: « atque inde coniici potest, hoc sacrilegium non tum primum, cum Episcopus occisus est, fuisse conceptum, sed diu praetractatum. » Sic enim legendum pro pertractatum.
  • 1036 et om BC.
  • 1037 Psal. 144, 20.
  • 1038 C vellem nosse.
Indexed exemplum: TE017940
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para