Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XVI De haereticis apud Cameraeum per candens ferrum exantinatis et eombustis, ex quibus unus beneficio confessionis salvatus est.

In Cameraco1049 civitate episcopali infra hoc quinquennium plures haeretici comprehensi sunt, qui omnes timore mortis suam perfidiam negaverunt. Missus est ab Episcopo clericus, qui negantes per candens ferrum examinaret, adustos haereticos1050 sententiaret. Examinati sunt omnes, et combusti sunt omnes. Qui cum traherentur ad poenam, unus ex eis vir nobilis sanguine, reservatur a clerico ad vitam, si forte illum quoquo modo reducere posset ad poenitentiam. Cui sic dixit: Homo nobilis es, misereor tui, et1051 compatior animae tuae; rogo et moneo, ut adhuc de tanta perfidia resipiscas, de1052 errore ad veritatem redeas, ne per mortem temporalem mortem incurras aeternam. Ad haec ille respondit: Experimento didici me errasse; si1053 sera poenitentia mihi prodesse posset, non renuerem confiteri. Cui cum ille diceret, poenitentiam veram nunquam esse seram; vocavit sacerdotem. Confessus est homo suum errorem, ex toto corde Deo promittens, si vita concederetur, satisfactionem. Ut autem pius Dominus vim ostenderet confessionis, mox ut poenitens coepit peccata sua confiteri; coepit et1054 ipsa combustura in manu confitentis paulatim minui. Quae in tantum eo aspiciente decrevit, in quantum confessio profecit. Medietate confessionis peracta, media pars plagae est sanata. Ut autem confessionem totam complevit, et1055 virtus ipsa confessionis omnem combusturam tam in dolore quam in colore delevit, et manus pristinam sanitatem recepit. Vocatus est vir a iudice ad ignem. Ad quem clericus: Quare eum vocatis1056? Ut ardeat, inquit, eo quod in examinatione combustus sit. Tunc clericus ostendens manum eius sanissimam, liberavit eum a poenis, ceteris igne consumtis. Huc cum audisset magister Conradus, respondit Abbati: Et ego dicam vobis simile, quod ante paucos annos apud Argentinam recordor contigisse.

Notes:
  • 1049 Cambray.
  • 1050 ABP haereticos esse.
  • 1051 et om BC.
  • 1052 P et de.
  • 1053 C sed si.
  • 1054 et om C.
  • 1055 et om BC.
  • 1056 B vocastis.
Indexed exemplum: TE017942
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para