Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM II* De clerico, qui stupraverat uxorem militis, querra post confessionem diabolus in stabulo dixit esse iustificatum.

Miles quidam in villa quadam habitavit, cuius uxorem eiusdem villae sacerdos per adulterium maculavit. Dictum est militi, quia sacerdos rem haberet cum uxore sua. Ille, cum vir prudens esset, nec verbis facile crederet, nullam de hoc mentionem facere voluit uxori sive sacerdoti, veritatem verius950 volens experiri. Non tamen sine suspicione fuit. Contigit ut in quadam villa, non multum a militis villa remota, quidam obsessus esset, in quo daemonium tam nequam erat, ut coram astantibus improperaret peccata, quae per confessionem veram non fuissent tecta. Quod cum miles ex multorum didicisset relatione, rogavit suspectum sibi sacerdotem, ut ad colloquium quoddam secum ire non recusaret. Et acquievit sacerdos. Cum venissent simul in villam, ubi obsessus erat, conscius ipse sibi sacerdos, suspectum coepit habere militem, quia non eum951 latebat, quod obsessus a tam nequam daemone in eadem villa habitaret. Timensque vitae suae, si a daemone proderetur, necessitatem naturae simulans, intravit stabulum ad servum militis, pedibusque eius prostratus, ait: Rogo te propter Dominum, ut audias confessionem meam. Quem servus expavescens levavit, audiens quae ab illo dicebantur. Facta vero confessione, cum sibi sacerdos iniungi peteret poenitentiam, servus satis prudenter respondit illi dicens: Quantum alteri sacerdoti pro tali crimine iniungeretis, hoc sit satisfactio vestra. Sicque exiens iam securior, cum milite ad ecclesiam venit. In qua daemoniosum offendentes, requisitus est a milite in haec verba: Nosti aliquid de me? Hoc enim952 ex industria factum est, ut iam dicto sacerdoti tolleret suspicionem. Cui cum daemon nescio quid responderet, adiecit: Quid tibi videtur de domino isto? Respondit ille: Nihil de eo scio. Et cum hoc953 dixisset lingua Teutonica, Latine mox subiunxit: In stabulo iustifieatus est. Nullus tunc aderat clericorum.
NOVICIUS: Satis puto, quod non sponte sua illa hora latinista factus sit diabolus.
MONACHUS: Non est permissus loqui Teutonice, ne miles verbum, et ex verbo factum intelligeret, nec tamen tacere licuit, ut virtutem confessionis sacerdoti ostenderet.
NOVICIUS: Magna est virtus confessionis, quae et crimen adulterii a memoria diaboli delevit, et hominem ab imminenti periculo liberavit.
MONACHUS: Audi et fructum huius confessionis. Sacerdos non immemor collati sibi beneficii, saeculum deseruit, et in quodam coenobio ordinis nostri monachum se fecit. Adhuc vivere putatur, sicut didici a quodam Abbate ordinis Cisterciensis.
NOVICIUS: Prophetia huius protervi daemonis, causa ei exstitit magnae salutis.
MONACHUS: Narravit mihi et aliud pene simile huic.

Notes:
  • 950 Hom. plenius.
  • 951 eum add BC.
  • 952 C autem.
  • 953 ABD haec.
Indexed exemplum: TE017922
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para