Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XX* Item de fure, qui ab Episcopo Leodiensi ob versiculum Psalmi centesimi quinti sententiam mortis accepit.

In Ecclesia1072 Leodiensi Episcopus quidam fuit, vir religiosus ac timens Deum. Die quadam cum sederet in capella sua solus tempore quadragesimali, et psalterium lectitando, venisset ad illum locum1073 Psalmi centesimi quinti, scilicet: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Ingressus quidam ex officio, orationem eius interrupit dicens: Domine, quid iubetis ut fiat1074 de illo criminoso? Episcopus misericordia motus, respondit illi: Parce pauperi propter sacrum tempus Quadragesimae. Recedente iudice, ut reum dimitteret, Episcopus reflexit oculos ad Psalmum dimissum, statimque occurrit1075 versiculus: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. Qua voce territus, ac si divino responso correptus esset et instructus, sicut revera fuit, iudicem revocavit, dicens: Discute causam diligenter hominis1076, et iuste iudica illum. Sicque ob vocem propheticam reus vita privatus est. Forte iste contritus decessit, et si supervixisset, deterior factus, mortem incurrisset aeternam, sicut supra legitur de haeretico Strazburgensi per confessionem sanato et recidivo.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Confessio summum remedium est in periculis, etiam in mari longe.

Notes:
  • 1072 C civitate.
  • 1073 AP locum illum.
  • 1074 ut fiat om B.
  • 1075 P occurrit ei.
  • 1076 BC diligenter causam hominis, D causam hominis diligenter.
Indexed exemplum: TE017946
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para