Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXII De quodam Episcopo Angliae, qui moriens propter exemplum noluit confiteri.

Sicut didici a quodam Abbate, nuper in Anglia Episcopus quidam defunctus est ordinis Praemonstratensis, vir bonus et magnae religionis. Hic cum ageret in extremis, nec confessorem requireret, dixerunt ei clerici sui: Domine, debilis estis valde, quare non facitis confessionem vestram? Respondit Episcopus: Non faciam. Illis verbum exhortationis repetentibus, adiecit: Putatis, stolidi, quod usque ad hanc horam distulerim confessionem meam? Dixerunt ei iterum: Consiliis Regis1083 interesse solebatis. Quibus rursum respondit: Non aliter fui coram Rege, quam Christus coram Pilato. Haec1084 quidem dixit et fecit Episcopus ille sanctus pro exemplo, sciens scriptum: Ante mortem confitere; a mortuo quasi nihil perit confessio. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et glorificaberis in miserationibus illius1085. Quotidie solitus fuit mundare conscientiam, nec differre1086 confessionem suam de die in diem, sicut multi faciunt. Qui etiam post mortem miraculis claruit.
NOVICIUS: Sicut colligo ex verbis Episcopi huius, non est perfectorum confessionem differre.
MONACHUS: Dilatio ista confessionis ad memoriam mihi1087 revocat casum quendam, qui anno praeterito apud nos contigit.

Notes:
  • 1083 C Regum.
  • 1084 P hoc.
  • 1085 Eccli. 17, 26.
  • 1086 AD deferre, C differre voluit.
  • 1087 mihi add BC.
Indexed exemplum: TE017948
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para