Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXIII De quodam monacho nostro, qui iam moriens primo plenariam fecit confessionem.

Quidam ex senioribus nostris, quem nolo nominare, habebat hanc consuetudinem, sicut ceteri multi, saepius renovare1088 confessionem, ita ut Abbas putaret quod generalis esset, eo quod a pueritia usque ad senectutem peccata sua commemoraret. Ante mortem suam per aliquod tempus debilis, subito defecit et obmutuit. Accurrimus omnes, inungentes eum oleo sancto. Die, ut puto, sequenti dominus Abbas venit, in cuius adventu Dei misericordia desperati linguam reseravit, et coepit confiteri peccata quaedam mortalia ante conversionem commissa, quae nunquam ei fuerat confessus. Territus vero Abbas, requisivit si unquam1089 eadem fuisset confessus peccata. Aliis, inquit, Abbatibus dixi ea. Habuerat ante ipsum tres Abbates1090. Et sicut retulit nobis Abbas noster, propter hoc Dominus, qui magnos eius labores respexit, os aperuit, ut esset confessio eius integra.
NOVICIUS: Quid si aliis Abbatibus de quibusdam peccatis mortalibus novissimo1091 confessis Abbati simili modo aliqua1092 ex verecundia subticuerat?
MONACHUS: Sicut dixi in primo capitulo huius distinctionis, sicut confessio debet esse1093 nuda et debita, ita debet esse integra, id est, non per plures confessores divisa. Quid prodest, ut ait Beda super Lucam, si tota civitas custodiatur, et unum foramen, per quod hostes intrent, relinquatur? Audi quid dicat Ozee Propheta de semiplene confitentibus: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius; dolores parturientis venient ei1094 . Spero enim1095 eum alicui Abbatum integram fecisse confessionem, quia vir erat prudens, et multas in illo vidimus virtutes.
NOVICIUS: Si peccaret confitens cum confessore, posset ei fructuose eadem confiteri peccata?
MONACHUS: Talis confessio nulla est, quia nulla ibi erubescentia, neque aliqua ibi denudantur peccata. Dicam tibi pro exemplo, et ad solutionem tuae interrogationis quendam miserabilem1096 casum, qui ante paucos annos contigit, quem dominus Abbas Cisterciensis omnibus Abbatibus in generali Capitulo loco sermonis recitavit, monens ut singuli eum monachis suis1097 ad cautelam referrent.

Notes:
  • 1088 P revocare.
  • 1089 B nunquam; conf. supra I, 40. p. 51.
  • 1090 B habuerat enim tres Abbates ante ipsum.
  • 1091 BD novissime.
  • 1092 aliqua om C.
  • 1093 AP esse debet, hic et paulo post.
  • 1094 Ose. 13, 12. 13.
  • 1095 R autem; sed eodem modo in Homil. IV. p. 44. Mox eum add BC.
  • 1096 P mirabilem; paulo post C annos paucos.
  • 1097 C monachis suis eum, D eum suis monachis, B suis monachis.
Indexed exemplum: TE017949
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para