Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE
CAPITULUM XXIV De confessore, qui cum adolescente peccavit, atque post mortem ad confessionem eundem hortabatur.
In quodam, inquit, monasterio sacerdos quidam nuper defunctus est, cul Abbas suus
ob meritum vitae1098 iniunxerat, quatenus
fratrum suorum confessiones audiret. Nomen vero domus sive personae subticuit.
Erat in eadem domo adolescens quidam, qui ad eum confitendi causa frequenter
venit, cum quo, diabolo instigante et humana fragilitate consentiente, idem
confessor semel tantummodo peccavit. Statim opere perpetrato, coepit dolere et
flere amarissime, dicebatque iuveni: Male fecimus; aliis hoc peccatum confiteri
ob verecundiam non possumus1099, sed consulo ut tu
mihi confitearis, et ego tibi, alterque ab altero suscipiat poenitentiam. Quid
plura? Placuit iuveni consilium, confessi sunt peccatum invicem, et tam duram
unus ab altero suscepit poenitentiam, qualem nec Abbas sive aliquis confessorum
illis iniunxisset. Parvo post tempore sacerdos idem infirmatus est usque ad modem.
Et cum iam in extremis ageret, et ad exitum festinaret, timore gehennae peccatum
utcunque1100 dixit; personam vero peccati
consortem, non expressit. Defuncto eo, Abbas vehementer doluit, quod scire non
potuit cum quo peccasset. Ait tamen intra se: Ad confessionem tibi veniet,
quisquis est ille. Interim mortuus clara die apparuit adolescenti cum esset solus,
facie lurida et veste trita. Quem ut1101 ille vidit, mox
agnovit, timuit et exhorruit. Cui mortuus: Sta, ne timeas, quia propter te veni,
ut indicem tibi de statu meo. Confortatus iuvenis verbis eius et animatus, cum
interrogaret, unde veniret, vel quid quaereret; respondit ille: In maximis
poenis sum propter illud tantum quod tecum commisi peccatum; ignea enim catena
genitalia mea constringit1102, qua suspensus
torqueor. Confessio illa, quam fecimus invicem, nihil mihi profuit, quia nulla
fuit. Et nisi in extremis quoquo modo peccatum expressissem, aeternaliter damnatus
fuissem. Cui cum iuvenis dixisset: Est aliquid, quod possit vobis prodesse1103? respondit
ille: Si tu pure et plene confessus fueris peccatum tuum1104, multum mihi proderit; sin autem, aeterna
te poena suscipiet. Sicque disparuit. Territus iuvenis recenti visione, cum facere
vellet confessionem, nec posset propter Abbatis absentiam, interim distulit.
Intercedente vero1105 temporis dilatione, timor
conceptus coepit tepescere, et1106 verecundia crescere,
in tantumque est erubescentia victus, ut cum Abbas venisset, nihil ei
confiteretur. Abbas vero non immemor culpae sibi confessae, cum ad confessionem
non veniret quem quotidie exspectavit, cogitavit diligentissime, qualiter male
latentem salubriter deprehenderet. Praecepitque toti conventui, sacerdotibus
et1107 ordinis inferioris sanis et1108 infirmis, ut omnes, nescio in qua sollemnitate, ad maius altare
communicarent. Visum est ei, quod nequaquam auderet accedere1109 reus de culpa illa. Sedensque contra altare, respexit
ad ora singulorum. Adolescens vero, hoc propter se factum putans, et si se
subtraheret, notari timens, cum ceteris accessit. Qui cum propinquasset altari,
tantus eum horror invasit, tantus timor perculit, ut et1110 praesumtuosus vetaretur procedere, et ocius compelleretur redire.
Veniensque ad Abbatem, fecit ei signum confessionis. Qui gaudens et exsultans,
dicebat intra se: Eia, certe cepimus bestiam, invenimus praedam, iste enim est.
Et surgens intravit cum eo Capitulum. Cuius pedibus iuvenis prostratus, fecit de
peccato confessionem, retulit visionem, suscepit poenitentiam. Sicque per
prudentiam medici denudatum ac sanatum est vulnus stolidi aegroti. Haec nobis
retulit dominus Gevardus Abbas noster, rediens de Capitulo generali.
NOVICIUS:
Magnum donum Dei est, quod sic mortui vivos hortantur ad confessionem.
MONACHUS:
Tantum bonum est confessio, ut etiam eo1111 utantur
spiritus mortuorum. Saepius percepi mortuos vivis apparuisse in somnis, et ob quae
peccata detinerentur in poenis, confessos fuisse, et quibus beneficiis liberari
possent, veraciter indicasse. Quod postes veracibus signis probatum est. Similibus
enim similia1112 congaudent, quia corpus dormientis modicum distat a
mortuo, et dum homo exterior quiescit, interior saepe efficacius vigilat. Non
semper somnia sunt vana, sed nonnunquam revelationes divinae, sicut habes de
Joseph Patriarcha, de Daniele, de Joseph sponso Mariae et de tribus Magis1113.
NOVICIUS: Vellem mihi
aliquo demonstrari exemplo, quod spiritus mortuorum spiritibus confiteantur
vivorum.
- 1098 BC vitae meritum.
- 1099 C audemus.
- 1100 P utriusque.
- 1101 P cum.
- 1102 P astringit.
- 1103 AD vobis possit prodesse, C vobis prodesse possit.
- 1104 ABP nostrum; mox CP mihi multum.
- 1105 vero om C.
- 1106 et om BC.
- 1107 et om B.
- 1108 et add BC.
- 1109 P accedere auderet.
- 1110 et om BC.
- 1111 BC ea.
- 1112 C similibus similia, D simili enim similia, B similia enim similibus.
- 1113 Genes. 37. Dan. 7. Matth. 1 et 2.