Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXV De novicio, qui Abbati confessus est in somnis.


MONACHUS: Juvenis quidam in quadam domo ordinis nostri susceptus est in novicium. Modico elapso tempore, idem novicius graviter infirmatus, ad extrema pervenit. Nondum enim1114 secundum consuetudinem ordinis confessionem generalem fecerat Abbati1115, quia absens erat. Quem cum exspectaret cum desiderio magno, et ille non veniret, confessus est Priori quaecunque commiserat. Sicque ante Abbatis adventum, diem clausit extremum. Eadem nocte cum Abbas in quadam sua grangia dormiret, et de obitu novicii nihil prorsus sciret, ante lectum Abbatis defuncti spiritus se1116 inclinavit, et ut suam audire dignaretur confessionem, humiliter supplicavit. Abbas iste esse dicitur sanctus Hugo Abbas Bonaevallis1117, qui iam incipit clarescere miraculis. Respondente eo novicio, libenter te audiam; ille omnia peccata sua confessus est ei eo ordine et1118 modo, quo confessus fuerat Priori. Cuius contritio tanta fuit, ut etiam lacrimae ex oculis novicii se inclinantis et confitentis cadere viderentur super1119 pectus Abbatis. Confessione completa, haec verba protulit: Modo, inquit, pater, cum benedictione tua vado, quia salvari non potui, nisi fecissem tibi confessionem meam. Ad quod verbum Abbas evigilans, experiri volens utrum visio esset vera, vel, sicut saepe evenit, phantastica, cucullam circa1120 pectus suum palpavit, quam totam invenit madidam, lacrimarumque stillicidiis respersam1121. Tunc satis admirans, cum domum redisset, et Priori somnium1122 recitasset, respondit ille: Vera fuit visio, et verissima confessio.
NOVICIUS: Quid est quod novicius dixit, se non posse liberari sine tali confessione, cum confessionem debitam non excluserit contemtus1123, sed necessitas? Si contrites decessit, iam de salvandis erat; sin autem, nil ei post mortem confessio profuit, quia a mortuo, quasi non sit, perit confessio1124.
MONACHUS: Puto quod Deus tantum verbis vel actis eius voluerit ostendere, quantum ei placeat debita confessio, id est, illa, quae fit proprio praelato. Quod autem ait, non potui salvari, sic dictum intelligo, id est, tam cito de purgatorio, sicut modo, liberari1125. De huiusmodi collocutionibus1126 mortuorum cum vivis satis audies in duodecima distinctione. Nec te moveat quod spiritus hominum electorum dixi confessos fuisse peccata sua post mortem, cum etiam eonfessione criminum suorum usi fuisse maligni spiritus memorentur.
NOVICIUS: Eorum confessionem audire delector.
MONACHUS: Quod1127 dicturus sum, non legi, sed a viris religiosis audivi.

Notes:
  • 1114 R autem.
  • 1115 C consuetudinem fecerat Abbati generalem confessionem.
  • 1116 P se spiritus.
  • 1117 Bonnevaux, abbatia Galliae in Dioecesi Viennae. Conf. supra I, 38.
  • 1118 BC et eo.
  • 1119 ACDP supra.
  • 1120 P supra.
  • 1121 P perfusam et respersam.
  • 1122 BD somnum.
  • 1123 P ei tempus. S. Bernard. Opp. V. p. 249: confessionem non contemtus exclusit, sed impedivit necessitas.
  • 1124 Eccli. 17, 26.
  • 1125 B add non potui.
  • 1126 P collationibus.
  • 1127 B quae.
Indexed exemplum: TE017951
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para