Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXVI De confessione cuiusdam daemonis.

Sacerdos quidam cum tempore quadragesimali in ecclesia sua sederet, et sibi commissorum confessiones audiret, aliis recedentibus atque aliis accedentibus, inter exspectantes quidam stabat, quantum ad apparentiam, corpore iuvenis et robustus, confitendi tempus exspectans. Omnibus expeditis, ipse novissimus accessit, coram sacerdote genua flexit, et1128 ad confessionem os aperuit. Qui tanta et tam enormia confessus est crimina, tam multa homicidia, furta, blasphemias, periuria, discordiae seminaria, et alfa his similia, quorum se auctorem, incentorem sive suggestorem esse dicebat, ut sacerdos tam horrore quam taedio gravatus, diceret ad illum: Si mille esses annorum, nimis esset, tam gravia et tam multa te commisisse peccata. Ad quod verbum ille respondit: Amplius sum quam mille annorum. Tunc amplius territus sacerdos ait: Quis ergo es1129? Respondit ille: Daemon ego sum, unus ex his qui cum Lucifero ceciderunt. Peccata mea ex1130 minima tibi parte confesses sum; si velles audire residua, quae sunt innumerabilia, paratus essem tibi confiteri. Sciens sacerdos peccatum diaboli fore insanabile, dixit: Quid tibi commune cum confessione, o diabole? Respondit daemon: Stabam ex opposito tui, vidique peccatores ad te accedere, et iustos redire, auscultans valde diligenter quid dixerint, quidve eis responsum sit a te, et quod post gravia peccata promissa sit eis indulgentia vitaque aeterna. Ego vero, idem sperans consequi, veni tibi peccata mea confiteri. Sacerdos vero, exemplo sancti Martini1131, diabolo fiducialiter respondit: Si volueris uti consilio meo, et agere poenitentiam de peccatis tuis pure, sicut hi, quos hinc exire vidisti, similem indulgentiam consequeris. Respondit daemon: Si tolerabilem mihi iniunxeris satisfactionem, parebo tibi. Ego, inquit sacerdos, valde modicam, et minorem his, qui ante te confessi sunt, tibi iniungam poenitentiam. Vade et tribus vicibus in die jacta te in terram; sicque prostratus dicas: Domine Deus creator meus, peccavi tibi, ignosce mihi. Hoc solummodo sit poenitentia tua. Cumque diabolus diceret: Non possum hoc facere, nimis est mihi grave; respondit sacerdos: Quare in tam modico gravaris? Non possum, inquit, me in tantum humiliare ei. Aliud quicquid iniunxeris, libens suscipiam. Tunc indignatus sacerdos, subiunxit: O diabole, si tanta est cordis tui superbia, ut nec velis nec possis te in tam modico humiliare Creatori tuo, recede a me, quia neque hic neque in futuro misericordiam ab illo consequeris. Ad quam vocem mox ille evanuit.
NOVICIUS: Mirum1132 quod sic se superbus ille spiritus humiliare potuit homini, et non Creatori.
MONACHUS: Hoc est quod David Deo dicit: Superbia eorum, id est, daemonum, qui te oderunt, ascendit semper1133. Unde statim in sequenti Psalmo subditur: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur; quasi dicat : Nos homines confitebimur tibi corde, confitebimur et ore; daemones vero impoenitentes sunt.
NOVICIUS: Cum peccator habeat os et linguam ad loquendum, sufficit ei, si peccata sua scripto confiteatur?

Notes:
  • 1128 et om BC.
  • 1129 C es tu.
  • 1130 forte nec ex; mox BC parte tibi confessus sum, A parte confessus tibi sum, D parte confessus sum tibi. Conf. VIII, 60.
  • 1131 Sever. in Vita S. Martin. cap. 24.
  • 1132 BC mirum est.
  • 1133 Psal. 73, 23.
Indexed exemplum: TE017952
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para