Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXVII De eo quod non sufficiat scripto confiteri, nisi in necessitate.


MONACHUS: Non videtur1134 sufficere, quia ore confessio fit ad salutem1135. Qui si semel peccata sua ore fuerit confessus, postea scripto se amplius confundere poterit, sicut poenitentes, et sicut sanctus1136 Augustinus fecisse legitur, in libro Confessionum. Scholaris ille Parisiensis, de quo supra dictum est distinctione secunda capitulo decimo, quia propter nimiam compunctionem loqui non poterat, defectum illum scripte supplevit.
NOVICIUS: Quid est ergo quod in Vita sancti Johannis Eleymon1137 legitur, mulierem quandam1138 peccata sua scripsisse, et sigillata eidem sancto tradidisse, et sine oris confessione, quam sola prohibuit verecundia, indulgentiam consecutam fuisse?
MONACHUS: Simile aliquid legitur de Karolo Imperatore in Vita sancti Aegidii; sed miracula non sunt in exemplum trahenda. Hoc etiam scias, quod huiusmodi scripturae authenticae non sunt.
NOVICIUS: Iterum quaero, si confitens confessori prodere debeat personam, cum qua peccavit?
MONACHUS: Nequaquam, quia poenitentialis hoc prohibet.
NOVICIUS: Quare prohibet?
MONACHUS: Propter diversa quae inde evenire possent mata. Talis forte esset confessor, qui personam proditam et iam per poenitentiam iustificatam despiceret vel aliquas propter illius inconstantiam tentationes incurreret.

Notes:
  • 1134 C add ei.
  • 1135 Rom. 10, 10.
  • 1136 sanctus om BC.
  • 1137 P Eleymonis, BC Eleemosynarii. Conf. VIII, 77. Beatus Johannes, propter multas eleemosynas Eleymon cognominatus, Episcopus fuit Alexandrinus: Homil. I. p. 113. III. p. 51.
  • 1138 omnes libri mulier quaedam.
Indexed exemplum: TE017953, TE017954
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para