Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM III Item de servo alterius militis, qui cum uxore domini sui peccans, et in nemore idem peccatum rustico confitens, a diabolo prodi non potuit.

Cuiusdam militis uxor proprium servum admiserat, libidinis igne succensa. Cum quo cum per tempus aliquod occulte peccasset, nec iam latere posset, ad aures mariti pervenit. Ille vero de verbo dolens, nec tamen verbis ad plenum credens, tacuit, sciens, se investigante, rem tam nefariam diu non posse occultari. Quia vir erat dives et honestus, uxorisque fama tam inops et inhonesta, maluit rem inexpertam954 per silentium ad tempus tegere955, quam se et uxorem genusque tam suum quam illius, per suspiciones dehonestare. Interim ubique divulgatum est, in tali villa obsessum quendam esse, nescio tamen si idem fuerit, de quo superius dictum est, qui nemini parceret, sed praesentibus peccata occulta obiiceret et improperaret. Quod cum audisset miles, sperans per illum rei veritatem discere, assumto secum servo, coepit illo956 pergere, vice causam servo penitus ignorante. Venientibus eis ad nemus quoddam, cum dominus declinaret in quandam semitam, quae ad daemoniosi957 tendebat villam, coepit servus valde pavere, sciens pro certo, se ultra vivere non posse, si crimen adulterii proderetur a daemone. Positus in tanto timore, dum in cogitationibus suis fluctuaret, hominem in eodem nemore ligna incidentem audivit. Immisitque Dominus menti eius, quem eadem hora satis diligenter invocaverat, quod contra imminens periculum confessio summum foret remedium. Et divertens a domino, quasi ad satisfaciendum naturae, venit ad rusticum, confessus est peccatum, suscepit poenitentiam. Statim reversus ad militem, de tali opere nihil suspicantem, simul venerunt ad daemonem. Qui cum servum adulterum, imo de adulterio iam iustificatum, diligentius intuitus fuisset, ait miles: Dic, si aliquid nosti de illo. Respondit daemon: Multa de eo novi, quae modo958 ignoro. Sicque per virtutem confessionis liberatus est servus959 a morte, et dominus a suspicione. Vides quantum valeat vera confessio?
NOVICIUS: Quae est vera confessio?
MONACHUS: In qua firmum propositum est satisfaciendi.
NOVICIUS: Quid si ipsa satisfactio iniuncta negligitur?
MONACHUS: Si ipsa negligentia non fuerit ex infirmitate, sive ex necessitate, sed iniuncta poenitentia, ut saepe contingit, parvipenditur et contemnitur, peccatum iam dimissum revertitur. Etiamsi peccatum fuerit veniale, et poenitentia per oblivionem negligatur, non dico quod poena illius peccati per illam oblivionem deleatur.

Notes:
  • 954 D expertam.
  • 955 ADP detegere.
  • 956 BCD illuc.
  • 957 P daemoniaci.
  • 958 P nunc.
  • 959 CD servus liberatus est. * Homil. I. p. 148.
Indexed exemplum: TE017923
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para