Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXX De Abbate, qui persecutus est monachum, eo quod ex confessione cuiusdam intellexisset, illum scire sua vitia.

Abbas quidam de claustro mihi bene noto, de quodam vitio notatus fuit. Per cuiusdam monachi sui1146 confessionem cum intellexisset, hoc alium quendam scire, diabolo instigante, coepit eum occulte persequi, timens ab eo in visitatione accusari. Et cum illum mittere vellet ad quandam domum remotam, nescio quid praetendens occasionis1147, ille bene considerans causam persecutionis, respondit Abbati: Domine, domum meam non demerui, si vultis me mittere ad matrem nostram1148, ibo; sin autem, Visitatorem hic exspectabo. Bene sciebat, quia illuc1149 eum non mitteret, ne forte detegeret de quo timebat. Haec mihi relata sunt a quodam seniore domus illius in qua contigerunt. Si Abbas iste tam dure persecutus est hominem innocentem, quomodo persequi haberet1150 conspiratorem? Cernis qualiter uterque periclitatus sit, Abbas persequendo, monachus gravissimis tentationibus laborando.
NOVICIUS: Licet in aliquo casu confitenti personam prodere1151 alterius?
MONACHUS: De hoc a me requisitus magister Hermannus Decanus Bonnensis, vir literaturae magnae, respondit: Si talis persona fuerit, de qua constet confitenti, quod peccatum commune confiteri noluerit, bene eam prodere debet, ne tacendo pereat. De hoc mihi retulit exemplum utile satis.

Notes:
  • 1146 sui om BC.
  • 1147 P accusationis.
  • 1148 hoc est, Cistercium.
  • 1149 C illic.
  • 1150 C persequeretur, si haberet; mox B per conspiratorem.
  • 1151 BP prodere personam.
Indexed exemplum: TE017957
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para