Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXI Quod liceat in aliquo casu confitenti prodere personam alterius, et exemplum de adulterio.

Cum essem, inquit, plebanus apud sanctum Parvum Martinum in Colonia, quidam ex parochianis meis vir honestus, cum die quadam cuiusdam concivis et amici sui domum solus intrasset, et uxorem illius solam in gradibus solarii reperisset, amplexibus atque osculis ipsius ad libidinem inflammatus, cum ea contra propositum peccavit. Mox ad me quasi hausto veneno currens, de fonte confessionis bibit, venenum exspuit, poenitentiam suscepit, et adiecit: Domine, ego personam vobis1152 exprimam. Femina turpis est, et multos corrumpit, et certum mihi est, quia peccatum illud minime confitebitur. Tempore vero Quadragesimae venit1153 illa, magis ex consuetudine, quam ex aliqua contritione, peccata quaedam minima ac quotidiana mihi confitens, adulteriumque omnino subticens. Ego non immemor peccati mihi confessi, cum nollem eam confundere, neque confitentem prodere, dixi: Domina, ite modo, et cras revertimini; interimque dicite tres orationes Dominicas, quatenus Deus illuminare dignetur cor vestrum; ut digne ac plene confiteri possitis peccata vestra. Illa vadens, et in crastino rediens, nihil adiecit, sed tantum peccata prius confessa replicavit. Quam cum secundo iussissem abire, easdemque orationes quas prius repetere, illa non sine suspicione discessit, et sequenti die reversa, audiente quodam clerico cognato suo, quem secum adduxerat, in haec verba prorupit: Ecce dominus iste, me digito demonstrans, adulteria mihi imponit. Ego domino Episcopo conquerar de illo. Cumque verbis illius satis essem iniuriatus, nec tamen motus, solus soli cum multa modestia dixi: Bona domina, quare peccata vestra absconditis, et1154 quare negatis quod modo dicitis? Numquid non commisistis adulterium in tali loco, et cum tali viro? Illa intelligens crimen me non latere, tandem ad se reversa, satis humiliter respondit: Domine, verum est, ego cum tali viro adulterium commisi, parata sum confiteri, parata poenitentiam suscipere, et de cetero caste vivere. Sicque factum est, ut quae peccatrix venerat, plebani industria iustificata rediret. Si non fuisset a confitente prodita, forte non esset iustificata.
NOVICIUS: Si non licet confitenti personam peccati consortem, nisi in tali vel consimili1155 casu prodere, quid sentis de confessore? Licet illi in aliquo casu peccata confitentium, sive personas ipsas confitentes prodere?
MONACHUS: Peccata quidem confitentium in multis casibus prodere poterit, tacitis personis; ipsas vero personas prodere non debet, nisi in uno casu, quem infra hoc quinquennium dominus Innocentius Papa tali modo determinavit.

Notes:
  • 1152 BC ego vobis personam.
  • 1153 ABDP veniens.
  • 1154 et om BC.
  • 1155 C in consimili, P in simili.
Indexed exemplum: TE017958
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para