Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXII De monacho, qui sine ordinibus celebravit, et quod ex sententia Innocentii Papae liceat confessori talem prodere, si noluerit ultro confiteri.

In domo quadam ordinis Cisterciensis monachus quidam sine ordinibus celebravit. Hoc cum die quadam Abbati suo retulisset in confessione, nec tamen cessare vellet a tanta praesumtione, Abbas dolens ac lacrimans, ut a blasphemia tam magna desisteret, miserum rogavit, monuit1156 et praecepit, sed non profecit. Ille vero timens notari, si cessaret, celebravit ut prius. In sequenti Capitulo generali Abbas idem proposuit casum eundem1157, interrogans quid faciendum foret confessori, si forte tale quid in aliqua domo emergeret. Cumque dominus Cisterciensis sive ceteri Abbates super hoc nihil auderent diffinire, casum scripserunt1158 Innocentio Papae. Qui convocans Cardinales virosque literatos, casum eis proposuit, et quid de hoc sentirent, a singulis requisivit. Omnibus pene in hoc consentientibus, quod confessio non esset prodenda, respondit: Ego dico confessionem in tali articulo esse prodendam, quia talis confessio non est confessio, sed blasphemia; nec debet confessor blasphemiam tantam ac insaniam celare, per quam periculum incumbere poterit toti Ecclesiae. Et placuit sententia1159 omnibus. Scripsitque sequenti1160 Capitulo quod a se fuerat determinatum et a Cardinalibus approbatum. Nec debes dubitare, quin confessores multum torqueantur, cum tale quid audierint, quod soli portare non possunt.

Notes:
  • 1156 B lacrimans miserum rogavit, ut a tali blasphemia desisteret, et monuit. Conf. IV, 11.
  • 1157 C casum eundem proposuit.
  • 1158 C add domino.
  • 1159 B sententia eius, C sententia sua.
  • 1160 P sequenti anno, C in sequenti anno.
Indexed exemplum: TE017959
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para