Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXIII Narratio longa et utilis de Simone converso de Alna, eiusque prophetiis.

Non est diu, quod monachus quidam peccatum quoddam gravissimum1161 confessus est Priori suo; sed cuius fuerit generis idem peccatum, ignoro1162. Quem cum Prior secundum consuetudinem remittere vellet ad Abbatem, non acquievit. Prior vero cum pondus auditi peccati solus portare nequiret, et monachus eius consilio minus acquiesceret, ex nimia animi moestitia corpore tabescere coepit. Intelligens hoc per Spiritum sanctum frater Simon de Alna1163 conversus bene mihi notus, dixit Priori: Domine, quid habetis1164? ut quid sic marcescitis? Respondente illo: Tristis sum; ait Simon: Nolite turbari. Causam tristitiae vestrae bene novi, in brevi Dominus vos consolabitur. Accedensque ad monachum dixit: Quare non confiteris peccatum tuum Abbati tuo? Deus mihi revelavit illud, et si non fueris confessus debito modo, ego te prodam. Ille conversi sanctitatem non ignorans, magis ex timore, quam ex devotione peccatum Abbati confessus est, et Prior ab angustia liberatus est.
NOVICIUS: Videtur mihi vir iste spiritum habere prophetiae1165.
MONACHUS: Revera spiritum habet prophetiae, si tamen adhuc vivit, sicut ex sequentibus1166 cognosces. Notarius quidam Romanae curiae, cum eundem fratrem Simonem ex multorum relations didicisset spiritum habere prophetiae, desiderio videndi eum, ab Urbe venit in Alna monasterium, volens illo praesente peccata sua confiteri, sperans ab eo corrigi, si aliquid omitteret; animari, si minus plene diceret. Quem cum non invenisset in abbatia, ductus est in1167 grangiam eiusdem coenobii, quae Colemies1168 vocatur, in qua ille magister erat. Quem mox ut frater Simon respexit, causam adventus eius intellexit, et ait: Domine, exspectate me hic; ego enim ibo pro negotio domus meae1169 ad talem locum, et cum rediero, paratus vobis ero ad omnem vestram voluntatem. Ivit et rediit, et cum a clerici ore didicisset, quod tamen non ignoravit, misit ad monasterium, petens sibi transmitti confessorem discretum. Cui cum, praesente converso, idem clericus peccata sua satis devote confiteretur, et in diversis locis aliqua per oblivionem transsiliret, quaedam1170 etiam propter erubescentiam minus integraliter cum suis circumstantiis exprimeret, interrumpens eius confessionem iam dictus Simon ait: Quare haec et haec peccata subticetis? Ista in tali aetate commisistis, et1171 illa et illa in tali loco ex levitate, nonnulla ex necessitate fecistis; ubique eum corrigens, ita ut valde miraretur, et cum Regina Austri mediam partem gratiae eius1172 non se audisse fateretur1173. Rediens vero ad Urbem cum gaudio magno, per totam curiam in tantum suum prophetam magnificavit, ut dominus Papa Innocentius ad Concilium1174 suum generale illum vocaret, vocatumque de pluribus interrogaret1175, a quo tam ipse quam ceteri Cardinales didicerunt experimento, quod spiritu polleret prophetico. Haec mihi retulit beatae memoriae1176 Walterus de Birbech1177 monachus in Hemmenrode, qui ei familiarissimus fuit, et plura de illo recitare consuevit. Alio tempore videns quandam mulierculam peccatricem, hortabatur eam ad confessionem, dicens: Confitere me audiente. Quod cum fecisset, non sinebat eam aliquid per oblivionem sive per erubescentiam supprimere, ubique eius corrigens confessionem, sicut supra dictum est de clerico Romano, ac si illam peccasse vidisset.
NOVICIUS: Considero in isto viro quivisse spiritum Elisei, qui corpore absens et spiritu praesens, peccantem Giezi corripuit1178.
MONACHUS: Non alius spiritus operatur in iustis veteris testamenti, atque alius in sanctis1179 gratiae, sed idem, dividens singulis prout vult1180.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de hoc converso, precor ut edisseras mihi, quia magis videtur miraculosum, occulta cordium nosse, et cogitationum secreta revelare, quam mortuos suscitare.
MONACHUS: Verum quidem dicis, quia scire interiora hominis, solius Dei est. Unde Apostolus: Quis scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est1181? Soles hic excluditur spiritus divinus, qui ubique est et implet omnia, et cui ipse voluerit revelare1182. Tempore illo quo domines Conradus, nunc Episcopus Portuensis1183 Cardinalis, novicius fuit in Vilario, contigit fratrem Simonem cum1184 Waltero monacho, nunc Abbate Vilariensi, et aliis quibusdam monachis atque conversis ordinis nostri in quadam ecclesia saeculari missam audire. Infra canonem vero eiusdem missae, vidit idem Simon spiritum iam dicti Conradi, corpore satis a se remoti, coram se stare, et coronam auream in capite gestare. Vidit et cogitationes cordis eius, atque orationes1185, in quibus tunc versabatur in Vilario. Finita missa, secrete locutus est1186 Waltero, dicens: Cum videritis nonnum Conradum novicium Vilariensem, dicite ei, ut caveat sibi, quia huiusmodi tentationes patietur hoc anno. Tales enim cogitationes, talesque orationes iam habuit in missa, et sciatis quia magna persona erit in ordine. Postea cum idem Walterus vidisset novicium, coepit per ambages illum interrogare, quid infra missas soleret orare, quidve cogitare. Respondente illo, sic et sic orare consuevi ; adiecit: Rogo etiam, ut dicatis mihi, quae fuerit oratio, qualisve cogitatio vestra die illa Dominica infra missam. Cui cum diceret novicius: Cur tam diligenter investigatis de cogitationibus meis? respondit: Dicite mihi, quod quaero, et ego vobis postea causam exponam. Tunc recitans1187 ei novicius per ordinem, quid oraverit, vel1188 cogitaverit infra missam illam, in magnum eum vertit stuporem, quia nec in uno verbo discrepavit a verbis fratris Simonis. Mox ei insinuans, quid de illo viderit, simul et modum tentationis, monuit, ut cautus esset, ne forte sub specie boni a diabolo deciperetur. Mira res. Cum satis idem novicius admonitus, satisque praemunitus esset, non tamen evadere potuit tentationem praedictam, quin satis ab illa anno eodem vexaretur. Quam sublimis persona factus sit postea, non solum in ordine, sed et in Ecclesia, novimus omnes. Primo Prior factus est in Vilario, et1189 deinde ibidem electus est in Abbatem; postea in Abbatem Claraevallis; deinde promotus in Abbatem Cisterciensem. Nec in illo gradu stare potuit, sed a domino Honorio Papa1190 vocatus est in Cardinalem et Episcopum Portuensem1191. Quid adhuc de illo futurum sit, ignoramus. - Die quadam cum idem Simon in choro Vilariensi staret inter ceteros conversos, conversus quidam Evirgeldus nomine, frater carnalis beatae memoriae1192 Ulrici eiusdem domus monachi, ex opposito eius stans coepit in eo scandalizari, et dicere in corde suo: Non videtur mihi talis esse conversus iste, sicut ab omnibus praedicatur; neque ea quae dicit, spiritu praedicere prophetico, sed tantum coniiciendo; et coepit eum despicere. Mox finita hora, frater Simon1193 assumto Ulrico monacho, coepit ei per ordinem replicare, quae ille tractaverat in corde suo, dicens: Monete fratrem vestrum, ne de cetero tam insipienter gratiam Dei in aliis iudicet, ne forte ex hoc vindictam sentiat. Quod cum fecisset, expavit Evirgeldus, discens experimento, quod aliis narrantibus credere non potuit de illo. Horum autem quae dicta sunt, testis est dominus Walterus Abbas Vilariensis, cuius superius feci mentionem, a cuius ea ore1194 audivi.
NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis.
MONACHUS: Vix elapsi sunt anni quatuor, quod dominus Simon, nunc Abbas Foniacensis1195, tunc Prior ibidem, locum nostrum visitans, eundem venerabilem conversum secum duxit1196, nec tamen, ut aestimo, ipso converse petente; quamdiu apud nos fuit, quis esset, dicere noluit. Cui quaedam secreta, apud nos correctione digna, divinitus sunt revelata, quae recedens ipse cuidam seniorum nostrorum indicavit, et ipse nobis, quae postea vera esse comperimus. Eodem tempore veniens Coloniam, cum in monasterio sanctae Dei genitricis1197 ad orationem staret, sororesque psallere audiret, ingemiscens ait: Heu quod in omni collegio harum sanctimonialium nec una est de adultis, quae caritatem habeat, id est, quae sit sine peccato mortali. Hoc eum posse1198 nosse per spiritum praescientiae, non solum ex praecedentibus, sed et ex subsequentibus cognosces. Descendens cum praedicto Simone Priore frater Simon ad partes inferiores, simul venerunt ad dominam Methildam1199 de Smithusin, matronam valde honestam ac devotam, quae diu illum desideraverat videre1200, eo quod multa audisset de illo. Sedensque iuxta eam, per interpretem1201 cogitationes cordis eius ei revelavit, ita ut plurimum miraretur tantam in homine gratiam. Haec ab eiusdem matronae ore audivi. Vere, inquit, domine, ipse mihi dixit quaecunque1202 cogitavi. - Anno praeterito, cum1203 dominus Engilbertus Archiepiscopus Coloniensis Decanum Hermannum et Godescalcum eius concanonicum direxisset ad curiam Romanam pro absolutione crucis1204, et invenissent eundem Simonem in quadam grangia, sciscitati sunt ab eo de processu negotii1205. Sicut eis evenit, ita de eis prophetavit. Nuncii, inquit, Episcopi parum in curia proficient, monachus vero bene negotium suum expediet. Utrumque rei exitus comprobavit. Nam illi infecto1206 negotio reversi sunt; monachus vero noster, quem cum eis misimus, ibi obtinuit quod voiuit. Sunt adhuc alia multa et magna conversi huius opera, quae ad meam notitiam non pervenerunt. Ex quibus tamen quaedam audivi, quae scribere nolui, eo quod relata minus bene retinuerim. Satius1207 duxi etiam vera subticere, quam falsa scribere.
NOVICIUS: Mirer, si vir talis ac tantus aliquas pertulerit tentationes.
MONACHUS: Sicut audivi a quodam eius familiari, ita eum vexabat, et forte adhuc vexare non cessat, spiritus fornicationis per incentiva carnis, ut dicere possit cum Apostolo: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet1208. Dicitur tamen adhuc corpore esse virgo. A pueritia enim in Alna nutritus pecora eiusdem monasterii pavit. Deinde factus conversus, adeo profecit, ut cuiusdam grangiae1209 magister efficeretur. Qui bene ac fideliter administrans exteriora, sicut bonus ac fidelis dispensator, dona meruit interiora.
NOVICIUS: Utinam haberent omnes confessores conversi huius spiritum, quia tunc confitentes nullum eis, sive per erubescentiam, sive per ignorantiam, possent subtrahere peccatum.
MONACHUS: Licet multis confessoribus desit spiritus prophetiae, inest tamen pluribus spiritus sapientiae atque prudentiae, per quem defectus ille suppleatur.
NOVICIUS: Dic quaeso, prodest aliquid peccata confiteri, retenta voluntate peccandi?

Notes:
  • 1161 B peccatum gravissimum quoddam, C peccatum quoddam, D peccatum gravissimum.
  • 1162 C penitus ignoro.
  • 1163 Alna, Aulne, abbatia Brabantiae prope oppidum Tuinum; vide IV, 54.
  • 1164 C habetis in corde.
  • 1165 C spiritum prophetiae habuisse.
  • 1166 CD consequentibus.
  • 1167 C in quandam.
  • 1168 P Celenies. Verba quae – vocatur om ABD.
  • 1169 C nostrae.
  • 1170 C et quaedam.
  • 1171 et om BC; paulo post AD tali in loco.
  • 1172 C eius gratiae; mox se add C.
  • 1173 Reg. III, 10, 7.
  • 1174 BC consilium.
  • 1175 C interrogavit.
  • 1176 C add nonnus.
  • 1177 pro Birbach scripsi Birbech: in qua scriptura certe aliquot locis codices nostri consentiunt. Intelligit auctor villam Bierbais, Bierbec, in Brabantia prope Lovanium sitam.
  • 1178 Reg. IV, 5, 26.
  • 1179 C tempore; conf. IX, 30.
  • 1180 Cor. I, 12, 11.
  • 1181 Cor. I, 2, 11.
  • 1182 Matth. 11, 27.
  • 1183 Portus Romanus, vulgo Porto, urbs est Italiae ad Tiberidis ostium sita.
  • 1184 C add nonno.
  • 1185 atque orationes om D.
  • 1186 C add domino; paulo post BD dominum.
  • 1187 C recitavit, et infra et in.
  • 1188 CD vel quid.
  • 1189 et om BC; paulo post est om AB.
  • 1190 B Papa Honorio.
  • 1191 et Episcopum Portuensem om AD.
  • 1192 C add nonni.
  • 1193 frater Simon om ADP; paulo post C nonno Ulrico.
  • 1194 BC ore ea.
  • 1195 C Funiacensis; sic et infra XI, 30. Intelligit auctor Fusniacum, Foigny, abbatiam ordinis Cisterciensis in territorio Laudunensi prope oppidum Vervins sitam.
  • 1196 C adduxit.
  • 1197 D add Mariae. Fortasse intelligit monasterium beatae Mariae virginis in Horto: de quo vid. Gelen. de Magn. Colon. p. 542.
  • 1198 posse om C.
  • 1199 B Machtildam, C Mechtildem. Smithusen, hodie Schmithausen, prope Cliviam est; conf. G. von Velsen: Die Stadt Cleve, etc. p. 270.
  • 1200 B quae illum diu videre desideraverat; paulo post ADP de eo.
  • 1201 id est, per Spiritum sanctum.
  • 1202 Comnia quaecunque.
  • 1203 C dum.
  • 1204 Vit. S. Engelb. If, 8. p. 317: « sicut testis est magister Johannes Abbas sancti Trudonis, proposuerat ante mortem suam beatus Martyr renunciare negotiis regni, et pro peccatis suis cruce signari atque personaliter transfretare. Nam circa illud tempus, quo in Episcopum electus est, signatus fuerat. Sed propter necessitatem communem detentus, domino Honorio Papa dispensante, pro se milites misit cum sumtibus magnis. »
  • 1205 negotii om B et pr A.
  • 1206 ADP imperfecto.
  • 1207 D sanctius, C satius enim.
  • 1208 Cor. II, 12, 7.
  • 1209 C add quae vocatur Colemies.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para