Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXIV De eo quod confessio, quae fit cum voluntate iterum peccandi, sit inutilis.


MONACHUS: Modicum prodest, quia Deus non proiicit1210 iniquitatem, nisi homo prius malam proiiciat voluntatem. Qua proiecta, sequitur quod dicit Propheta Michaeas: Deponet omnes iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra1211. Jubemur enim per alium Prophetam, scilicet1212 longe proiicere iniquitates nostras, non iuxta nos ponere, sicut illi faciunt, qui ante Pascha peccata sua per confessionem, ut eis videtur, deponunt, et mox post octavam resumunt. Longe, inquit, proiicite iniquitates vestras1213.
NOVICIUS: Estne melius sic confiteri, quam omnino tacere?
MONACHUS: Melius, id est, utilius est, cum voluntate iterum peccandi confiteri, quam tacere.
NOVICIUS: Quare?
MONACHUS: Quia peccator in confessione a confessore per poenam, quae peccato debetur, terretur et avertitur, admonetur et instruitur; et fit nonnunquam, ut tam verbis quam exemplis ab illo edoctus, ad se revertatur, et de sua perversa voluntate conteratur. Quod si confessor iustus est, et pro confitente orat, Deus illum aliquando pro meritis eius illuminat. Vides quantus sit fructus in confessione?
NOVICIUS: Video et gaudeo, atque de his exempla requiro.
MONACHUS: Quod quis a confessore territus, peccandi voluntatem deserat, exemplum hoc te doceat.

Notes:
  • 1210 ABD proiiciet.
  • 1211 Michae. 7, 19.
  • 1212 A per alium Prophetam, Isaiam scilicet, D per Prophetam Isaiam, C per alium Prophetam.
  • 1213 Ezech. 18, 31. * Homil. II. p. 14.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para